Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 247]
| |
Vbi reperiatur Basaltes, eiusque vsus Cap. CCLXXIV.SCribit Plinius in Aethiopia gigni hunc lapidem. Nunc in variis Germaniae locis reperitur, in Silesia extra Laubam ad Quissum fluuium, im Steinbruch vorm Brüder thorn, quinetiam in pago Wise ad Gryphimontium, nam Gryffenstein ars super eiusmodi saxum extructa est, quamuis paululum degeneret. Basaltis lapidibus coagmentatis è terra vlnas decem & septem exstantibus, arx Stolpa (quae Electoris Saxoniae est, in finibus Bohemiae, tribus milliaribus à Dresda distans) cum adiunctis aedificiis insistit, aeri vndique libere exposita. Inde frusta decutiuntur magna vi, quibus fabri ferrarii, bractearii (qui aurum in folia verberando extenuant) & librorum colligatores, ad artificia sua incudis vice vtuntur. Verum ea ad vsum prius sic aptantur. Ga naar margenoot+Postquam decussa fuerint, serra aenea non dentata, sed obtusa scinduntur, aut secantur, inter ferrandum arena continuo interseritur ac aqua affunditur: ita aes durum remanet quod absque aqua continuo affrictu incalesceret & emollesceret & arena ab aere duriore pressa lapidem secat. Sed aliquot diebus opus est antequam huiusmodi lenta sectio perficiatur. Redigitur hic lapis in coticulas auri & argenti examinandi gratia, tum Basani nomen ab officio, non minus quam lydius lapis, qui solus huic muneri olim dicatus videbatur, meretur. Obseruaui omne nigri marmoris genus ad examinanda metalla vsui esse posse, facile enim metallorum signa ad se rapiunt, vt in capite de nigris marmoribus ostendi. |
|