Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 246]
| |
BAsaltes à Plinio ad marmora refertur, quia exactissime poliri potest. Marmoris itaque genus est durissimum limis resistens, ferrei coloris à basal, quod Aethiopicè ferrum significat sic dictum. Appellatur etiam Basanus à Βασανίζω id est diligenter examino, quia eo argentum & aurum examinatur & probatur, non minus quam lydio lapide, Germanicè vocatur ein meisner probierstein, aut ein meisnischer harter eysenfarbner marmer. Crescit forma & crassitudine ligni mediocris, singularis quidem, verum copiosus atque ita iunctus coaptatusque veluti si à fabro lignario commissus esset, septem, sex, quinque nonnunquam, sed rarius quatuor habet angulos, figura & trabis erectae, foris leuis & tactu minime asper, ferrugineus, ponderosus, duritie adamantina. De Basalte Plinius hoc modo. Inuenit Aegyptus in Aethiopia quem vocant Basalten ferreo colore atque duritie, vnde & nomen ei dedit. Nunquam hic maior repertus est quam in templo pacis ab Imp. Vespasiano Augusto dicatus: Argumento Nili XVI liberis circa ludentib. per quos totidem cubiti summi incrementi augentis se amnis intelliguntur. Non absimilis illi narratur in Thebis delubro Serapis, vt putant, Memnonis statua dicacus: quem quotidiano Solis ortu contactum radiis, crepare dicunt. |
|