De alabastrite & alabastro vulgari. Cap. CCLXVIII.
ALabastrites seu alabastrum veterum olim inter marmoris species referebatur, meo tameniudicio ab illis si non colore, duritie distingui porest; Mollior enim est, ac ita vt vascula ad vnguenta seruanda inde fieri possint; vnde nomen obtinuit. Si tam mollis sit vt cultro scindi possit, etsi vulgo alabastri nomine appelletur (quod nomen omnibus fere linguis seruat) tamen gypsi potius species est. Videtur dum ita molle est alabastrum, incoctus esse alabastrites, & ille incoctum & imperfectum marmor. Omni enim dubio procul dum incipit marmoris generatio; primo ipsius substantia lutosa est ac paulatim per gradus