Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe pario marmore. Cap. CCLXVII.MArmoris eximii species est Parius lapis ab Insula Paro, vel sculptore Agoracrito Pario nominatus, qui Venerem ex eo lapide primus sculpsit. Hodie Weissermarmelstein vocatur, ac à nonnullis ei alabastri nomen tribuitur: cum tamen alabastrum varios colores habeat & longe mollius pario sit. Ga naar margenoot+A veteribus etiam lychnitis appellabatur, quod, Varrone teste, ad lucernas in cuniculis caederetur. Cardanus omne marmoris genus fere parium vocat; Sed candidissimum, durissimum & quod politum egregiè splendet. Parium solum vocari debet similitudine veri parii marmoris, quod solum in Paro insula reperiebatur, ac vix vnquam humanam magnitudinem mole sua superabat. Reperitur nunc in variis Italiae locis. Parii lapidis duo sunt genera. Alterum translucens, alterum non. Ga naar margenoot+Prius Phengites Plinii est in Cappadocia repertum ex quo Nero aedem fortunae quam Seiam, à Seruio rege sacratam appellant construxit. In aedibus illis interdiu claritas ibi diurna fuit, tanquam inclusa luce non transmissa: prorsus eodem modo quo per chartam simplicem non transparentem nec oleo inunctam lux transmittitur. Ab alabastro vulgari tantum duritie distat & splendore cum politus est. Nam vulgare alabastrum etiam lucem transmittit. Effoditur candidissimum marmor in agro Lunensi Hetruriae quod Carrariense vocatur ab oppido vicino. Ex eo Pisis in templo D. Ioannis Baptistae spectatur pulpitum variis statuis insculptum nitore eximio, ad alabastritis genera referendum si molle sit. |
|