Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Marmoribus. Cap. CCLXVI.MArmor lapis est insigniter durus ac ad splendorem suscipiendum si poliatur ita aptus vt statuae vel columnae egregiè nitentes inde sculpi possint: Graecè μάρμαρος παρὰ τὸν μαρμάρειν, id est à splendore sic vocatus. Germanicè ein marmelstein dicitur, idque nomen omni fere in lingua seruat. Duritiem habet marmor propter optimam concretionem, ac nitorem propter materiae aequabilitatem & puritatem. Concrescit autem beneficio exhalationum & aquarum quae subtilissimam terram subingrediuntur. Exhalatio colores suppeditat calore agens in materiam, & aqua partes vnit & coniungit: qua expressa elapsa vel exsiccata, indurescit lapis. Aqua huiusmodi raro simplex est, saepe enim nitro sale, aliove metallico liquore imbuta est, vt terreas partes minuere & melius coniungere possit. Ad promouendam autem marmoris generationem non solum calor, sed interdum frigus subterraneum aut remissus caloris gradus, vt melius compingi materia possit necessarius est, exiccat enim saepe frigus & humorem superfluum cogendo è materia exprimit. Pro exhalationum & materiae accurrentis diuersitate varia marmorum genera fiunt. Si materiae non vnius generis sint ac lapilli molliores vel duriores terreis particulis misceantur, marmora fiunt ignobiliora ac quodammodo scabiosa non aequaliter cohaerentibus partibus. Ista commode sculpi non possunt, quod silicis instar dissiliant, & recte granulata vocari possunt.Ga naar margenoot+ Omne fere marmorum genus cum primum eruitur è fodinis mollius est, ac tempore postea adeo indurescit, vt vix scalpi possit, idque omnibus lapidibus commune, vt aetate magis indurescant. Quaedam tamen marmora citius quaedam tardius indurantur ac longo aeuo iterum emollescunt, exeduntur, tandemque in terram resoluuntur. Marmoris omnes partes non eodem tempore semper generantur, sed interdum successiue: Saepe enim marmoris particulae variis coloribus ab exhalationibus tinctae, primum indurantur: deinde accedente noua exhalatione & materia tanquam calce; particulae illae ferruminantur, ac tota massa in vnum lapidem distinctis maculis & coloribus coit. Si exhalatio tenuis & subtilis fuerit ac intimas partes penetrauerit, optimus aequalis & exactus lapidis fiet coalitus. Coloris varietas in marmore exhalationis varietatem ostendit. Deinde facile quiuis notare poterit in eodem marmore, quae simul ascenderit & concreuerit, quaeque posterius aduenerit ac quae corpus ferruminarit. Sed, vt dixi paulo ante, exhalatio sola absque minerali succo, cuius vehiculum aqua est, id | |
[pagina 242]
| |
vix praestare potest exemplo calcis & arenae. Ferruminatur enim arena cum calce simplici quidem aqua: verum dum iis commiscetur, sale & nitro calcis praegnans fit ac vtriusque substantiam in aquam soluit atque in se recipit. Deinde vtramque materiam humectans subit, complectitur, iungit & vnit. Quo facto in auram ipsa aqua euanescit relicto nitro & sale diffusis per calcis & arenae omnes partes, à quibus illae tandem omni humido priuatae firmiter connectuntur & lapidescunt. Marmorum genera multa sunt, cum nulla certa illis figura neque color sit. Aliqua alba sunt vt Parius lapis & Alabastrites. Alia nigra vt Basaltes & Lydius lapis, alia variis coloribus vt porphyrites, ophites & caeteri de quibus sequentibus capitulis agam. |
|