Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDifferentia Alabastritidis, locus vbi inueniatur & vsus. Cap. CCLXIX.OMni genere colorum inuenitur alabastrites. Circa Thebas, Aegyptias & Damascum SyriÄ™ candidissimus inuenitur. Praestantissimus in Caramania, India, & Asia. Probantur Plinio maximè mellei coloris in vertice maculosi atque non translucidi, vituperantur quae corneum habent colorem aut vitro similes sunt. Eximii candoris sunt lydini vocati in Tauro reperti, amplitudine qua lances craterasque non excedant: antea ex Arabia tantum aduehi soliti. Coralicius in Asia repertus candorem eboris habet eiusque similitudinem. Alius ab vnguis humani colore. Ga naar margenoot+Onyx dictus est, qui à gemma illius nominis, magnitudine mollitie & vstiono differt. Vritur enim alabastrites, nequaquam Onyx gemma. Inter Arabiae montes primum inuentus fuit, postea tempore Plinii in Italia, vbi ex eo fiebant vasa potoria, pedes lectorum, sellae, amphorae, vrcei & similia. Ex hac specie etiam columnae inuentae fuerunt. Ad alabastriten referri potest Alabandicus niger mileti nascens ad purpuram aspectu declinans, quia igni liquatur ac funditur ad vsum vitri. Alabastrites Thebaicus dictus intertinctus aureis guttis inuenitur in Africae parte Aegypto asscriptae coticulis ad terenda collyria quadam vtilitate naturali conueniens. Circa Syenem vero Thebaidis adhuc alius reperitur Syenites, alias Pyrrho poecilon dictus, ex quo trabes fecere reges, obeliscos vocatos Solis numini sacratos. Hoc tempore candidum alabastriten fert ager Lunensis in Hetruria, is marmor Carrariense vocatur à vicino oppido.Ga naar margenoot+ Ex eo constitutum pulpitum variis figuris insculptum nitore eximio Pisis in templo D. Ioannis Baptistae. Fert etiam candidum ager Patauinus, sed omnibus aliis praeferendus Ratisbonensis è quo tabulae mensarum fiunt, & ex quo ara Anabergica constructa est, eximia pulchritudine lapis. Candidissimus etiam in Thermis Carolinis reperitur ac Ebori similis Hildeshemii cinerei coloris & subuiridis Zeblicium marmor vocatum, Germanicè Serpentinstein, quod in Misnia inuenitur & ex quo pocula & cochlearia fiunt.Ga naar margenoot+ Ego id alabastrum ophites vocarem.Ga naar margenoot+ Varii coloris variis in locis Germaniae, Italiae & Hispaniae inueniuntur ad vascula formanda. Vt alabastritidis ita alabastri varia sunt genera, quod tanto mollius est alabastrite quanto ille mollior marmori. Hoc videtur proprium alabastro praesertim candido quod vri ac in Gypsi locum (cuius species à nonnullis statuitur) succedere possit, ob quam causam etiam Germanice, vt ante admonui, à nonnullis Gyps vel spat vocatur. Mihi tamen magis probatur (cum & alabastrites vri possit) si tantum mollitie differre ab alabastrite statuatur, vt videlicet alabastrum cultro scindi, alabastrites non possit, aut si mauis, | |
[pagina 244]
| |
alabastrites imposita vnguenta vel humorem in se non trahat. Alabastrum vetro plane in se sorbeat, vt interdum per corpus ipsius transudet. Ga naar margenoot+In Volaterano sicut in Misnia, in Burgundia, ad S. Claudium multisque aliis Europae locis Alabastrum effoditur pulcherrimum & candidissimum. Volateranum facillime vritur nec ingenti molle reperitur. Ga naar margenoot+Id aliquando onychis instar pellucet fragile admodum ac aspectu, quia varium, gratissimum. Variis praeterea coloribus iaspidis instar prope Moguntiam inuenitur, ex quo monumenta & Epitaphia fiunt visu iucundissima. Molle est admodum ac potius nondum perfectus iaspis quam imperfectum marmor videtur. Viuidos enim habet colores ac frustulis non magnis (at in marmore) sed exiguis interiectis etiam venis subtilioribus, distinguitur. |
|