Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe natura & facultatibus Cerauniae. Cap. CCLXIII.HOc proprium ac admiratione dignum (si verum sit) Cerauniae tribuitur: quod filum illi ita applicatum, vt nusquam duplicatum omnes eius partes tegat si prunis ardentib. imponatur, vri non possit, sed madescat, atque ea ratione deprehendatur num genuinus sit necne. Ga naar margenoot+Existimant Germani lactentes pueros si herniis corripiantur lapidi cunis imposito restitui, aut si vitium hoc nondum suscepe- | |
[pagina 240]
| |
rint ab eo praeseruari. Marbodeus eum qui castè hunc lapidem gerit praecedenti versiculo indicat neque ipsum neque domum in qua est à fulmine feriri. Fertur etiam somnum prouocare, & valere ad praelia causasque vincendas. |
|