De Cerauniae differentiis & loco natali. Cap. CCLXII.
CErauniae genera coloribus distinguuntur. Nam alii sunt candidi &pellucentes, alii fusci, nigri vel tubei. Plinius post cerauniae gemmae mentionem inquit: Sotacus & alia duo genera fecit cerauniae, nigras rubentesque ac similes eas esse securibus, per illas quae nigrae sunt & rotundae, vrbes expugnari & classes easque betulos vocari, quae vero longae sunt ceraunias faciunt & aliam raram admodum & Parthorum magis quaesitam, quoniam non aliubi inueniatur, quam in loco fulmine icto. Ad Albim Germaniae inueniuntur crystallo similes infecti colore ceruleo, diuersaque forma, nonnunquam pyramidis vt repraesentent turbinem saccharinum, nonnunquam cunei, disci, mallei, securis, vomeris, & clauae instar. Interdum cuneiformis ceraunias colore viridi repertus est. Inueniuntur etiam qui Belemniten referunt, quem aliqui si maior sit, vtpote si propriè Belemnites dici debet, tonitru deiici autumant, ac propterea Germanicè etiam donnerstein appellant. Reperitur ceraunias in variis Germaniae locis & in Hispania candenti colore vt ignis ferme.