Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Ceraunia. Cap. CCLXI.CEraunias (inquit Georgius Agricola) ex eo nomen inuenit quod cum fulmine, vt vulgus credit, decidat. Caret striis & lineis, atque in hoc differt à Brontia. Leuis est, nunc rotunda, nunc oblonga. Eius genera coloribus distinguuntur, Germanice Straalhamer, Donnerstein, Schlegel, Donnerkeil, Stralkeil, Stralpfeil & Stralstein appellant, imo aliqui gros krottenstein vocant. Itali sagetta, quo nomine etiam glossopetram appellant. Longi sunt saepe digitos quinque, lati tres in ea parte qua latissimi sunt. Cuneum plane referunt. Cras- | |
[pagina 238]
| |
situdo eis pollicaris. Interdum in medio corporis grauissimi & durissimi sunt silici vulgari ex quo ignis excutitur substantia similes, interdum tam duri sunt, vt limam non sentiant. Carent omnes striis & lineis atque in hoc differunt à Brontiis quos aliqui fulmine deiici putant. Plerunque omnes ea in parte in qua aequilibrium lapidis consistit, foramen pollicis aut maiori crassitudine si magnus sit lapis habent; idque exactè rotundum est, eaque constitutione vt vna pars foraminis latior sit altera parte, non secus quam in malleis arte factum foramen conspicitur. Ea enim pars quae manui percutientis proximior est, & per quam lignum intromittitur, alteri foraminis parti, latior visitur. Quia autem omnes isti lapides, vel malleum vel cuneum vel securim vel vomerem vel similia instrumenta foramina habentia pro immittendo manubrio, forma simillima sunt: nonnulli non fulminis esse sagittas, sed ferrea instrumenta in lapides longo tempore mutata existimarunt. Illorum profecto opinionem probarem, nisi multi fide digni viri reclamarent, qui postquam à fulmine ictae domus aut arbores sunt, se tales lapides in ictus loco reperisse asserunt. Kentmannus Cerauniam lapidem per molam venti Torgae anno 1561. Maii 17. fulmine proiectum narrat, qui è terra erutus, latitudinis fuit trium digitorum, longitudinis quinque, Bisalte lapide quo in Germania, in locis vbi effoditur incudis loco vtuntur durior. Idem author prope arcem Iuliam alium lapidem per ingentem quercum deiectum & effossum atque in pago Siplitz eodem modo per quercum traiectum effossum & quaestori Torgensi dono datum refert. Gesnerus lapidem è coelo delapsum anno salutis 1492. Ensishemii in templo suspensum seruari pondere trecentarum librarum scribit. Audiui etiam à multis se praefentes fuisse cum post fulminum ictus huiusmodi lapides effoderentur, penes quos omnes fides maneat. Extant de hoc lapide versiculi sequentes, prioris aeui barbariem olentes, Cum tonat horrendum, cum fulminat igneus aether Tam constans est fama fulminis esse sagittam, vt si quis hanc vulgi opinionem refellere velit, insipiens videatur. Sed quo pacto in nubibus huiusmodi lapis & tam grauis generari possit multi mirantur.Ga naar margenoot+ Physici hunc modum tradunt. Exhalatio fulgurea & fulminea, cum metallica quadam materia mista, in nube plerunque viridi aut nigricante conglobatur ab humore circumfuso & conglutinatur, sicut farina conglutinatur in massam ab infusa aqua. Deinde vero superueniente intentissimo calore, partim ex Sole & stellis, partim ex antiperistasi, illa fulminea massa fubacta quasi excoquitur, & ab igne fulgureo in solidissimum corpus lapideum induratur, sicut lateres ex luto humectato compacti, coquuntur & in lapideam formam ab igne in lateritia fornace ardente indurantur. Fulminis autem telum acuminatur eo quod humidum admistum, à sicco effugere nitens, ad inferiora tendat ibique reprimatur: superiore vero parte densius redditur, quia siccum ibi conglobatur. Lapis itaque ceraunias cum adiun- | |
[pagina 239]
| |
cta exhalatione in nube ab humido frigido circumstante ita pressus, vt in tam paruo loco amplius consistere non possit, nubem in quo tanquam in ouo conclusus est, rumpit, tonitrum & fulgur efficit, ac in obuia quaeuis celerrimo motu fertur, quae scindit, dissipat, inflammat, atque prosternit. Sed si hic verus modus est quo lapis ille generari inter nubes potest, mirum est quod rotundus non sit ex omni parte & quod foramen habeat circa mediam partem idque non aequale, sed altera parte latius. Lapides tam subito nasci tali duritie tantoque pondere in nubibus vndique peruiis vix credibile est. Tempestatum vi ex rupibus ad nubes tolli, ac deinde in terram proiici aeque difficulter admittit ratio.Ga naar margenoot+ |