Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijFacultates, natura & dignitas. Cap. CCLX.DIximus supra Belemnitem ab Ephialte & sagitta Germanicè dici Alpschos, putant enim Germani potum contra huiusmodi suppressiones noctisque ludibria valere ac fascinationibus occurrere. Boruscicis & pomeranicis chyrurgi curant vulnera, ac medici Saxones & Hispani calculos non aliter quam lapide Iudaico frangunt.Ga naar margenoot+ Putatur etiam ad pleuritidem, quia mucronem habet, valere & ad dentes expurgandos si vstus fuerit. Sunt qui oculis equorum ad exterendas cicatrices, vstum inflent. A pharmacopeis pro lyncurio lapide expetitur, praesertim minor qui semipellucidus est subruffi coloris, ac cum media linea secundum longitudinem. |
|