Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDifferentiae & loci natales. Cap. CCLIX.DIfferentiae eius plures sunt, inueniuntur enim albi, nigri, cinerei, pellucidique vini Falerni instar, & semipellucidi linea per medium diuisa è fusco candicantes vel subruffae obscurius radiatae nec adeo foetentes quam pharmacopei pro lapide Lyncis vel Lyncurio venditant, deinde alii armatura aurea vel argentea ornati, alii ossa vel cornua vsta, vel felium vrinam olent, alii nihil, bene olent candidi Hildeshemii qui in se lapidem durum & nigrum continent succini odore. Alii intus pleni, alii concaui, alii intus alium lapidem, alii arenam vel terram continent, alii paleas trahunt vt Lyncurii dicti, alii non. Vna inuenitur species intus atra & lenissima, nullis radiis, foris albicans, tanquam crusta è creta inducta, substantia durissima, vt & ignem emittat tanquam silex foetore nullo, magnitudine & figura pollicis superiorem articulum referens. Qui succini Falerni colorem, & ex altera parte pellucentes lineam mediam secundum longitudi- | |
[pagina 237]
| |
nem habent & subruffi ac parui sunt officinis Lyncurii dicti in Borussia prope Regiomontem magna copia ex monte effodiuntur, vt etiam in Pomerania.Ga naar margenoot+ Cinerei & candicantes inter vrbem Hildeshemium & arcem Mariaeburgum in marmoreo antro, quod à nanis appellatur ad sinistram inueniuntur. In fossa etiam meniorum Hildeshemii generatur lapis hic aurea armatura extrinsece ad radicem conuestitus, quae sine arte mirifice nitet, atque imaginem speculi instar reddit. In fossa vero meniorum quae spectat septentrionem reperitur Belemnites sesqui pedis longitudine ac brachii crassitudine à pluribus ceraunites appellatus.Ga naar margenoot+ Reperitur belemnites non solum in praedictis, sed variis Germaniae locis, vt circa Siblingam pagum, qui Schafusia Heluetiae itinere duarum horarum distat & in vicinia supra Halloniam, & iuxta Aezingam, in agris asperis & lapidosis iuncti aliquando reperiuntur basibus. Plinius in Creta ferreo colore pollicem humanum exprimere asserit, ac inueniri in monte Ida, vnde nomen dactili Idei proculdubio obtinuit. Ga naar margenoot+Petrus Bellonius singularium suorum lib. 1. cap. 15. tradit Dactilum Ideum seu Belemniten in monte Diui loannis dicto prope Lucemburgum oppidum nasci tanta copia, vt cum Gallorum rex Franciscus munimentum eo in monte extrui iussisset, fossores cum ad profunditatem trium passuum fodissent, nihil vberius inuenisse eosdemque falso lapidum Lincis nomine pharmacopeis vendidisse. Gippingae in ducatu Wittembergensi quatuor miliaribus à Tubinga in magna copia ex agris inter arandum hi lapides eruuntur. |
|