Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Belemnite officinarum; Lyncurio & dactilo ideo. Cap. CCLVIII.BElemnites lapis seu dactilus Ideus sagittae (quae Graecè Βέλεμνον dicitur) effigiem ita exacte refert, vt videatur ferrea, aurea, argentea aut lignea cuspis sagittae in lapidem versae, habet enim interdum armaturam ferrei, aurei aut argentei coloris ac intus quid ligno non absimile, nunc plenus nunc concauus vt ligna esse solent, & lineas à medulla ad extremitates procedentes, vt in rotis fieri solet. Si concauus sit, intus habet terram, arenam vel lapidem in conum acutum, turbinatum, etiam concauum nec minus terra vel arena repletum. Lapis quem continet Belemnites aurei coloris armatura tectus plerunque constat ex crustis tanquam membranis quibusdam, primo latis mox magis ac magis strictis. Raro etiam pollicis aut digiti longitudinem & communium sagittarum crassitiem excedit. Inuentae tamen sunt tibiae, humanae tibiae crassitudine, ita vt quis balistarum & machinarum bellicarum sagittas veterum in lapides commutatas non ineptè existimare possit. In officinis horum lapidum | |
[pagina 236]
| |
nonnulli Lyncurii vocantur, praesertim illi qui succini Falerni colorem habent & pellucent, aut paleas aliasque res minutas tanquam succinum ad se trahunt.Ga naar margenoot+ Omnibus à natura inest quaedam quasi rima, qua fit vt facilius in longitudinem diffindantur; sed ea pellucidis quam caeteris magis est conspicua, Germanicè vocatur Alpfesscht albschos, id est incubi sagitta, Schostein, Luchstein, Rappenstein. Vstus hic lapis graue olet, videlicet cornua vel ossa vsta, vel felium vrinam, & ne vstus quidem odorem deponit. Ga naar margenoot+Dum niger est Coracias aut coruinus lapis dicitur Germanicè Rappenstein. Ga naar margenoot+Maximi interdum Ceraunitis, proprie Belemnitis nomine appellantur. Qui humani digiti magnitudinem habent proprie Idei dactili vocantur à digiti similitudine & ab Ida Cretae monte.Ga naar margenoot+ Olim Coribantes vocabantur.Ga naar margenoot+ Omnes vsti vel candidi vel cinerei efficiuntur. Ac si confricentur non vsti, cornu bouis limatum vel vstum olent. Omnes isti lapides ex ampla radice deficiunt in tenuissimam aciem, ac inest quaedam quasi rima; qua fit vt si malleo percutiantur facilius in longitudinem diffindantur, ea in pellucidis magis est conspicua, & interdum aurea armatura vestitur. Substantia omnium fere friabilis est, ac plerunque constant cortice, & parte interiore carnis instar; nonnullis etiam medulla inest mollior. |
|