De magnete argenteo. Cap. CCLVII.
SCribunt nonnulli magnetis genus esse quod argentum trahat vt vulgaris magnes ferrum, quos Cardanus falli putat. Quia si argentum trahitur à magnete id propter ferrum quod in se continet fieri arbitratur. Ego Hactenus lapidem non vidi neque quispiam est qui se vidisse scribat. Cur autem natura aeque bene qui argentum trahat quam qui ferrum, habere non possit non video, cum rerum varietate ludat & se exornet. Argentum viuum ad se trahere aurum & argentum, Spagiris & Pyrotechnis iam diu notum est. Imo impostores chymici huius rei notitia multos defraudant. Dum enim Cynabrii partes se in argentum transmutare posse asserunt id cum argenti laminis vrunt, vocant id cementare. Tum argentum viuum quod latitat in Cinabrio, ad se aliquam argenti portionem allicit, qua absoluto opere reddita, putant se aliquam vt dixi Cynabrii partem transmutasse. Sed falluntur cum id argenteis laminis decesserit, & saepe plus (igne aliquid consumente) quam extraxerint. Simili fuco multos decipiunt dum mercurium praecipitatum aureae patinae imponunt, illumque spiritu vini perfundunt. Quo accenso & extincto, praecipitatus mercurius excalefactus nonnihil auri ex patina ad se nulla visibili in patina nota aut macula relicta sugit: qui postea eadem forma qua antea fuit, exemptus, quantum attraxit auri tantum reddit. Quod tamen ex auro attractum esse negant chymiei, asserentes ex mercurii aliqua portione, à vi auri in illum agentis, generatum. Sed id falsum est cum tantum auro decesserit, quantum mercurius attraxerit. Vt ergo argentum viuum metalla attrahit ita lapides esse posse qui idem efficiant, nemo negare in tanta naturae vbertate debet.