Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Pantarbe seu Magnete aureo. Cap. CCLVI.PLures authores neoterici Pantarben aurum vt Magnes ferrum attrahere scribunt. Sed nemo se huiusmodi lapidem vidisse qui id praestaret asserit. Si in rerum natura esset profecto vtilissimus esset ad venas auri & thesauros inueniendos. Nam monstrante lapide ex diuersis partibus locum, in linearum decussatione inuenirentur. Numitaque sit nec ne disputati non potest, si sit suo tempore eum in lucem promet natura quae multa adhuc ignota in sinu suo continet. Plinius libr. 39. cap. 10. aureum magnetem his verbis videtur describere. Ga naar margenoot+Amphilane alio nomine appellatur Chrysocolla in Indiae parte vbi formicae eruunt aurum, in qua inuenitur auro similis quadrata figura affirmaturque natura eius quae magnetis, nisi quod trahere quoque aurum traditur, forte marchasitae aureae species quae facie quadrata & quasi auro tincta apparet. |
|