De Magnete carneo quam Calamitam albam vocant. Cap. CCLV.
CAlamita alba ab Italis dicta, lapis est albus ac lineis nigris inscriptus, qui linguae admotus illi firmiter adhaeret, ego ad osteocollas aut porosos lapides & qui inter terras & lapides medii sunt, nec admodum duri, referrem.
Adhaesio enim firma fit, quia humor linguae se immittit intra poros lapidis, ac molior lapidis pars, intra poros linguae. Hunc Cardanus intra magnetis genera recenset, ac vt ille ferrum, ita istum carnem ad se trahere recenset, ac istius facultatis esse vt si stili ferri mucro eo fricetur, ac in musculi carnem agatur, extracto ferro subito vulnus coire quasi nullum inflictum fuisset. Reperitur in Elba Hetrusci maris insula, verum ille miracula dicta non praestat. Refert Cardanus se vidisse qui praestaret, sed dubitat num magica ars adhibita fuorit nec ne.