Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe vsu magnetis. Cap. CCLIIII.MAximus vsus magnetis est ad nauigationes & itinera etiam terrestria instituenda. Sine hoc enim certa nulla institui aut scopuli euitari possunt: praesertim coelo nubilo noctu & in Oceano dum praeter vndas nihil conspicitur, quemadmodum nec in syluis amplissimis dum praeter coelum arboresque nihil sese oculis offerat. Vt autem certiora omnia fiant acus ferrea aut potius chalibeata magnetis virture imbuenda est, ac prius ita concinnè fabricanda, vt supra cupri aut argenti cuspidem, ad aequilibrium sustentetur, & in orbem verti possit. Quod vt commode fieri possit pyramidale concauum in medio acus fabricatur, à cuius basi reliquae partes sibi auerso oppositae illiusque cacumini inferiores, procedunt. Hoc modo dum cuspis concauum excipit, sustentatur acus ac in omnem partem versatur. Ga naar margenoot+Communicatur autem acui ferreo magnetis virtus hoc modo. Primum punctum Boreale vel australe in magnete modo à me supra tradito, quaeritur, inuentum leui mallei ictu percutitur vt à sordibus liberetur. Illi puncto adfricatur acus altera pars, quae latiuscula, vt melius virtutem magnetis suscipere possit, esse debet. Si punctum fuerit boreale, pars acus quae tetigit austrum ostendet. Si velis vt non austrum, sed boream ostendat, australi magnetis puncto affricare debes. Si vtraque acus extremitas idem punctum tetigerit vel nullam plagam ostendet acus vel ab vtraque plaga deflectet, vel orientem aut occidentem monstrabit. Sed vt eximias vires suscipiat acus ac probè munere suo fungatur consultum est vt altera ipsius pars boreali puncto altera australi affricetur, ita enim quodammodo duplicatus suscipiet vires & borealis contactus ad austrum, Australis ad boream se conuertet. Cum acus ferrea magnetem tetigerit sedulo custodienda est ne aliud ferrum, aliumve magnetem attingat aut in circulo virtutis illorum detineatur. Nam illorum contactu & praesentia inebriatur nec exactè caeli partes amplius ostendit. Ita vt denuo igniendum sit vt omni facultate priuatum, nouo affrictu possit nouas vires recipere. Bene custodita acus ad centum annos vires suas retinere potest. Ga naar margenoot+Itinerum dux est magnus aut acus magnetica quia septentrionale punctum ostendit, quo ostenso etiam omnia alia & minutissima cognoscuntur. Vt autem facilius oculis reliqua essent perspicua propterea orbi versatili in cuius margine triginta duo venti seu plagae potius describuntur, acum magneticam nautae affigunt. Hac enim ratione si ab itineris linea deflectatur facile quod gradibus (si orbis in 360 partes diuisus sit) id fiat, cognoscitur. Sed pos- | |
[pagina 229]
| |
sunt nautae gubernaculo nauim ita dirigere vt à puncto ad quod dirigunt iter, acus nunquam deflectat. Si per siluas terrestre iter instituendum sit, ne quis multum aberret à via, acus magnetica illa, quae horologiis sciotericis inclusa est, inseruit. Maiori tamen cautione propter itinerum anfractus opus est quam in mari vbi omnia peruia sunt. Nam primum constituta acu magnetica supra lineam meridianam obseruanda est in loco vnde quis proficiscitur linea aut hora quae itineris scopum respicit, ac perpetuò iter ad illam horam instituendum est. Si deflectat ad aliam horam ad sinistram, certum est ad dextram iterum vt ad veram itineris lineam perueniatur; deflectendum & proportione & longitudine deflectionis plus vel minus ad dextram iter instituendum esse. Ga naar margenoot+Putant aliqui magnetem aut acum magneticam vsui esse ad animi secreta patefacienda amico à nobis centum aut ducentis miliaribus distante, sed vehementer errant. Causam errori praebuit virtus magnetis, quae acum ferream etiam per tabulatum mouet, ac deinde facultas poli arctici vel montis magnetici in freto Anian à cosmographis constituti, qui ad multa centena miliaria in acum magneticam vt illi arbitrantur agere potest. Existimant enim magnetem qui tetigit acum ac illi virtutem suam communicauit, similem habere, & talem cum illa consensum: vt si moueatur, exempli causa decem gradibus orientem versus, etiam tot gradibus acum moueri, etiamsi centum miliaribus ab illo distet. Sed vt dixi falluntur: quia certissimum est magnetem qui ferream acum tetigit, tantum intra certum spacium & exiguum, forte trium aut quatuor pedum illud mouere. Deinde eciam experienti constat acum magneticam extra circulum virtutis magnetis positam non mutare situm mutato situ magnetis. Si magnes tam procul in acum à se tactam ageret, facillime quis animi sententiam amico centum miliaribus distante (eo modo quo id per tabulatum fieri potest) significaret. Per tabulatum autem ita id fit. Acus magnetica longiuscula vt distinctius suo fungatur officio, accipitur ac pixidi imponitur vt verti in omnem partem commodè possit. Margo deinde pixidis in viginti quatuor aequales partes diuiditur, ac in illis viginti quatuor literae alphabeti pinguntur. Similis pixis, sed maior ac cum acu magnetica longe maiori, & addito alphabeto etiam construitur ac supra tabulatum ligneum superioris cubiculi collocatur. In inferiori vero cubiculo supra mensam minor collocatur pixis, hoc modo vt centrum pixidis superioris & inferioris ad perpendiculum respondeant, ac pars vtriusque borealis literam A respiciat. His ita rite collocatis: si acus pars borealis digito versus literam D superioris pixidis moueatur, etiam acus pars altera inferioris pixidis eandem literam D in inferiori cubiculo ostendet: modo tamen virtus magnetica tam procul vires suas extendat, id enim necessarium est vt dixi. Si id acus beneficio fieri non posse credatur, ex centro maioris pixidis supra tabulatum circulus cuius diameter duorum sit pedum, describendus est. Isque in viginti quatuor partes secandus, ac in singulis alphabeti literae notandae sunt, ita tamen vt A litera boreali puncto respendeat. Deinde literis quae vocabula faciunt apponendus magnes satis vegetus &; qui inferioris cubiculi pixidem intra circulum suae virtutis habeat. | |
[pagina 230]
| |
Tum enim trahet acum inferioris cubiculi ad se quae easdem literas ostendet, quas adstans colligere debet, vt vocabula habeat, sensum alterius qui magnetem mouet explicantia. Istud experimentum illos fefellit qui idem ad 100 miliaria magnetem efficere arbitrati sunt. Ex praedicto experimento elegans modus colligi potest quo statua lignea palmae longitudine, eaque cuspidi ex aere insideat ita vt verti commodè sedens possit. Pes alter extendatur parumper ac in eo globulus chalibeus occultetur, manu teneat statua virgulam tenuem ligneam vel argenteam. Sedeat autem in medio pixidis latiusculae in cuius margine sint alphabeti literae omnes notatae. Quisquis itaque responsum dari petenti cupit, teneat sceptrum ligneum manu, in cuius extremitate sit magnes. Id sub mensa detineat & ad literas dirigat. Nam hoc modo statuam supra mensam collocatam, eas literas quas volet, ostendere, non sine adstantis admiratione faciet, literae postmodum collectae statuae responsum declarabunt. Possunt alia multa admiranda magnetis occultati beneficio fieri, quae si quis scire velit alios authores legat, nos hic ludicra tractare nolumus, cum quilibet sibi, si ingenio valeat, varia inuenire facile possit. Vnum superest quod an à magnete fieri possit dubitatur. Num videlicet ferrum in aere ita suspensum tenere duo vel plures magnetes possint, vt id vtroque trahente neutri adhaereat. Ga naar margenoot+Hac ratione ferreum Mahometis sepulchrum in aere haerere traditur, & Plinius scribit Dinocratem architectum Arsinoes templum concamerare inchoasse ex magnete, vt in eo simulachrum eius è ferro pendere in aere videretur, sed intercessisse mortem ipsius & Ptolomaei qui id sorori suae iusserat fieri, vnde quod inchoauerat non perfecisse. Ego etsi concedam paribus viribus magnetes ita constitui posse vt aeque vehementer vterque trahat, tamen propter aeris continuum motum non magis subsistere posse existimo, quam sphera metallica supra cuspidem acus perpendicularem collocata. Licet enim Sphera ita exacte poni possit vt pondus illius ab omni parte cuspidis aequaliter promineat: nunquam tamen consistere poterit, quin ad latera decidat. Idem ferro futurum puto, vt vel delabatur ad inferiorem magnetem, vel attrahatur à superiore. Si ferrum tenui filo vel capillo muliebri alligetur proculdubio in aere à superiori magnete ita trahi poterit vt in aere suspensum videatur, filo prohibente ne vlterius à magnete trahi possit. Ga naar margenoot+Magnetis vsus etiam ad vitra conficienda vt olim celebris fuit, ita & nunc est. De eo Plinius his verbis. Post vitri originem vt est astuta & ingeniosa solertia non fuit contenta vitrum miscuisse, caeptus addi & magnes lapis, quoniam in se liquorem vitri quoque in ferrum trahere creditur. Et Agricola sequentibus. Si materiae vnde vitrum conflatur, adiiciatur minuta magnetis particula, ita in se liquorem vitri trahere videtu vt ad se ferrum allicit, tractum autem purgat, & ex viridi vel luteo candidum facit. Sed magnetem postea ignis consumit. Vtilis etiam magnes ad ferri venas num diuites vel pauperes sint examinandas. Eius vsus docetur his verbis ab Agricola. Venam ferri experimur | |
[pagina 231]
| |
in Camino fabri ferrarii, eadem vritur, comminuitur, lauatur, siccatur, Magnes in ramentum lotura collectum imponitur, qui scobem ferream ad se trahit, ea pennis detersa catino excipitur, atque magnes vsque eo in ramentum lotura collectum imponitur & scobs detergitur, dum restet quam ad se alliciat. Ea autem simul cum salinitro coquitur in catino donec liquescat & ex ea terrea massula confletur. Quod si magnes cito facileque scobem ad se traxerit, venam ferri diuitem esse coniicimus: si tarde pauperem. Si prorsus eam respuere visus fuerit, ferri paululum aut nihil in se continere. Quemadmodum ferri scobs à sordibus separatur magnetis opera, ita auri vel argenti puluis à ferri scobe. Admotus enim magnes scobem ad se trahit ac aurifabris compendium praestat. Sed dum hic celebres magnetis vsus explico, praecipuus nobilissimus, neque satis admirandus ac paucissimis notus fere animo exciderat & à me praetermissus fuit, Nempe quod eius beneficio ichnographiae describantur, & instrumentum aliquod confici possit in quo magnes ipse ichnographias & anfractus itineris ac distantias locorum in charta absque hominis opera ad amussim notet.Ga naar margenoot+ Prior ratio vulgo omnibus geographis nota est. Imponitur enim acus magnetica circulo, in plano descripto ac in illius centro dioptra versatilis accommodatur vt per illius extrema anguli (virgulis aliove signo notati) vel turres aut domus si ciuitatis ichnographia describenda est conspici possint. Deinde dum ichnographia notanda est, instrumentum hinc inde vertitur, donec acus magnetica incumbat lineae meridianae vt moris est, dum horae diei explorantur. Dum recte incubuerit versatur dioptra donec per ipsius extrema vtraque, vel turris vel arbor vel signum videatur, atque tum notatur vbi dioptra secet circuli circumferentiam. Simili modo omnia loca circumquaque conspiciuntur & notantur. Quibus notatis ex alio loco vicissim eodem prorsus modo eadem loca conspiciuntur & notantur, & si quis velit, ex tertio. His absolutis Geographus in chartam describit circulum aequalem si velit circulo instrumenti (nam potest maiorem vel minorem facere, sed minori labore voti compos fit si aequalem acceperit) ac in descriptum circulum transfert puncta visionis. Deinde ex centro circuli per eadem puncta ducit lineas, vsque ad extremum chartae, loca enim quaesita in lineam incident. Sed quam procul à centro nondum scitur, id enim secundus ostendet circulus: qui in chartam transferendus est, ea distantia ab altero circulo qua quis velit. Si magnam distantiam fecerit, magna erit ichnographia: si paruam, parua. Postea in ipsius circumferentiam transferenda sunt puncta visionis secundi circuli, sed hac ratione, vt punctum visionis quod ostendit prioris circuli centrum, primo notetur & incidat in lineam quae ducitur à centro prioris circuli ad stationem seu centrum secundi circuli. Id vbi factum fuerit alia puncta omnia secundi circuli transferantur in secundum circulum qui in charta descriptus est. Deinde ex centro circuli per sectionis puncta vsque ad extremum chartae ducantur lineae. Nam vbi se eiusdem loci notati, lineae | |
[pagina 232]
| |
se mutuo secabunt, ibi locus locari debet. Quia vero anguli interdum nimis acuti fiunt; propterea tertius circulus adhibetur prorsus eodem modo vt secundus. Notandum hoc modo etiam absque magnetica acu describi posse situs locorum. Sed multis placet magnetis adhibitio. Posterior modus quem nobilissimum paucisque notum dixi profecto admirandus est. Eo enim vel iter faciens Geographus vel ciuitatem aut locum circumiens, instrumentum apud se habet, quod iter locum & distantias in charta absque ope gestantis notat. Fit notatio ab acu magnetica quae supra caput quod insidet cuspidi tridentem habet, cuius tres dentes lineae meridianae respondent, id est longitudini acus, dens septentrionalis plus distat à medio dente, quam australis, id ideo vt cum cuspis acum excipiens sursum pellitur in chartam (fere tridentem attingentem) sciatur quae pars borealis quae australis sit. Charta digiti est latitudine vt dixi ac tridentem magneti affixum fere attingit. Deinde post singulos attactus supra rotulam tantum voluitur vt sequentem tactum, integra sui parte excipere possit, Nam & chartula ipsa supra rotulam voluta est à qua deuoluitur vt acus ictus & notas excipiat. Ferit tridens non ante quam centum passus fecerit homo. Instrumetum zonae alligatur ac cochlearis maioris formam cum manubrio imitatur, nisi quod non concauum, sed planum sit. Circa manubrium quod inferior illius pars est prominet lamina cum annulo cui funis vna pars alligatur. Nam altera sub genu hominis vincitur, vt dum it, & passum progressus est, trahatur lamina & rota quaedam quae centum habet dentes moueatur, qua circumacta sursum truditur acus & chartam ferit tridens, eamque tribus foraminibus perforat. Acus magnetica tridentata in superiori parte instrumenti & quae à manubrio longissime distat consistit. Rota quae absolutis centum passibus circumuoluitur, circumspici per foramen satis amplum exterius potest: illa consistit in manubrio instrumenti clauum habentis in plana sua superficie, & pennam quae dentibus opponitur, ne dum mota est rota iterum retrocedat. Clauus affigitur rotae vt dum rota circumuoluta est eleuet lamellam quondam aeream habentem in superiori extremitate filum aereum quod pellit magneticam acum in chartam. Cuspis autem cui magnetica acus incumbit falci innititur aut aereo semicirculo. Instrumentum quod supra manubrium est tres rotas in se habet minor 48 habet dentes, alia 30. & tertia etiam 30. quae absolutis passibus 3000. hoc est miliari (nam 3000 passuum pro miliari computantur) circumuoluitur. Secunda rota absolutis tribus miliaribus, & prima seu minima absolutis 12 miliaribus semel circumuoluta est. Nec vlterius quid amplius notari potest nisi noua aptetur chartula, & supra suam rotam voluatur. Absoluto itinere chartula foraminata ex instrumento accipitur & alio tridente ferreo, cuius dens alter à medio plus distet quam tertius, foramina chartulae in mappam transferuntur. Sit chartula notata sequenti modo A litera & litera C limbus, in qua | |
[pagina 233]
| |
dentes tridentis qui à se remotiores sunt, Boream ostendunt. Ad describendum itaque iter in mappam habeas mensuram 100. passuum magnam, vel paruam si paruam velis tabulam. Deinde chartula mappae (in qua partem septentrionalem prius signasti) ita accommodetur, vt foramina tria in lineam meridianam insidant, hoc est altera pars & latior septentrionem, altera austrum ostendat. Tum protrahe lineam quae à foramine ad limbum chartulae ducitur, extra limbum supra chartam ad mensuram centum passuum. Deinde ad finem horum passuum sequentia tria foramina iterum supra lineam meridianam ita constitue, vt linea quae ad limbum ducitur finem lineae ante descriptae in mappa attingat, tum lineam limbi protrahe ad centum passuum mensuram. Id opus persequendum est, donec omnia puncta chartulae in mappam transtuleris. Translata anfractus omnes itineris ostendent, atque supradictae chartulae iter hoc modo reperietur. Initium itineris est ad literam A, finis ad literam B. | |
[pagina 234]
| |
Clarius haec describi non possunt: qui valet ingenio facile id quod tradidi assequetur. Aliud instrumentum isto elegantius & commodius ab Imperatore Rudolpho II. Domino meo gloriosissimo & inuictissimo inuentum est. Nam id translatione nulla opus habet, quia mappam ipsam in plano chartaceo aspiciente eo qui iter pedes facit, describit. In superiori enim sui parte vitrum est sub quo tota mappa solitariis punctis notatur, quae non ab acu magnetica perforantur. Sed ab orbiculo sub charta latitante, quem cum alio illi adiuncto agitat in hanc vel illam partem magnes. Id instrumentum, quia difficillimum est à me nunc non describitur. Nam reseruatur pro volumine & theatro instrumentorum mechanicorum. Vsus magnetis ad horas in horologiis solaribus ostendendas à me non explicatur, quod lippis & tonsoribus notissimus sit. |
|