Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe qualitatibus & viribus medicis magnetis. Cap. CCLIII.GAleno teste magnes Haematitis vires habet. Dioscorides cum aqua mulsa trium obolorum pondere ad crassos humores & melancholicos educendos propinari tradit, ac vri & vendi pro haematite cuius vires vstus proculdubio adstringendo, sanguinemque sistendo aemulatur.Ga naar margenoot+ Nonnulli cum mulsa exhibitum Hydropicos sanare referunt. Paracelsus quia ferrum ad se trahit emplastris non solum ad sagittae ferrum è corpore humano extrahendum: sed omnem aliam faburram vulneribus inhaerentem, adhibet & non inutili conatu. Ga naar margenoot+Inter alia autem emplastra sequens celeberrimum est & admirandae facultatis quod à | |
[pagina 226]
| |
multis hactenus celatum, & in secretis habitum fuit. Curat omnia vulnera punctim vel caesim inflicta subito, ac symptomata quae vulneribus superuenire solent impedit. Quicquid malignum in vulnere est aut inutile separat ab vtili, ac sanam carnem generat, à me emplastrum magneticum vocatur à Paracelso Opodeldoch barbaro vocabulo. ♃. cerae virgineae lib. duas, terebinthinae vulgaris turbulentae, (non vero clarae ex picea arbore, quam impostores claram efficiunt) lib. vnam, olei oliuarum vnc. iij. funde omnia simul, addendo succi chelidoniae, succi fol. querci succi alchimillae, succi veronicae ana vnciam vnam cum semisse, coque omnia simul ad succorum consumptionem, postea adde ammoniaci, galbani, ac oppoponacis aceto expurgati ana dragm. sex, colophoniae vnc. vnam cum semisse, succini vnciae semissem, masticis myrthae thuris, sarcocollae ana drag. tres, immisce omnia emplaftro. Dum parum refriguerit immisce magnetis contusi ac praeparati vnciam vnam cum semisse, croci martis vncias duas, croci veneris vnciam vnam, tutiae praeparatae drag. sex, lapidis calaminaris praeparati vncias decem. Haec omnia postea immisce emplastro, ac cum iam fere refriguerit, adde terrae dulcis vitrioli tantum vt emplastrum subrubrum fiat bene miscendo pestea extrahe malaxa manibus ac in baculorum formam redige, ac supra tabulam ligneam olec rosarum inunctam in tabulas forma thaleri crassitie ac ad vsum serua. Ita excoqui debet, vt cum calefit bene mollescat, & dum refrigeratur, non flectatur, sed vitri instat frangatur. Praedicta nonnulla ingredientia hac ratione praeparantur. Ga naar margenoot+Magnes hac ratione praeparatur. Primum in puluerem contundatur, is tigillo impositus igniatur, ac in olcum martis dulcificatum eiusdem ponderis iniiciatur, deinde ad ignem temperatum exsiccetur, ita magnes praeparatus est. Ga naar margenoot+Oleum verò martis hac ratione concinnatur, ♃. aluminis lib.i. salis communis vncias quatuor, ex his distilla aquam, cum aqua limaturam ferri aliquoties in die humecta, ita breui ferruginem habebis, quam ablue aqua, eamque inde euapora ad olei consistentiam. Quod iterum vna distilatione dulcificabis, sequenti modo, Affunde iterum aquam, ac sine euaporet, vt prius ita praeparatum erit oleum. Ga naar margenoot+Lapis verò calaminaris hac ratione praeparandus est: Redige in puluerem tenuissimum, ac igniatur, ignitum coniice in ollam acetum fortissimum continentem, ac subito ollam tege, donec puluis extinctus fuerit, postea acetum quietè effunde. Puluerem iterum ignias, ac in idem acetum extingue, postremo iterum puluis igniatur ac refrigerari sinas. Ga naar margenoot+Tutia praeparatur vt lapis calamitiaris, nisi quod loco aceti vtendum sit aqua feniculi aut celidoniae. Ga naar margenoot+Crocus Veneris ita praeparatur. Recip. tenues cupri laminas, imponas ollae, sepeliantur laminae in sale communi ac ollam igni impositam sine excandescere, postea effunde laminas cum sale in frigidam ac laminas ablue ab omni nigredine, iterum adde salem ac ollae impone vt antea, ignias iterum ac in frigidam coniice & ablue, id opus repete quamdiu placuerit, aquae vero in qua extinxisti laminas affunde aquam calidam, postea paulatim effunde aquam, ita in fundo habebis crocum Veneris sanguinis instar rubrum, hunc laua & munda optime donec nihil salsuginis habeat, exicca illum optime tela linea ac serua ad vsum dictum. Ga naar margenoot+Crocus martis hoc modo fit: Recip. li- | |
[pagina 227]
| |
maturam ferri mundam absque rubigine, reuerberetur in furno longo fortissimo igne quarti gradus, donec purpureum colorem habeat, tum exime & eum refrixerit, in vas aqua plenum coniice, moue optime ac subito in aliud vas decapula, ita relinquetur in primo vase ferrum quod calcinatum nondum est. In altero vero crocus, quem vt habeas ad ignem aquam exhalare omnem sinito, & etiamsi resideat aquam ne effundas, continet enim subtiliorem croci partem vix conspicuam. Restat terra vitrioli: hanc ita concinnabis. Ga naar margenoot+Recip. quantum voles vitrioli, id ollae imponas, eamque in igne circulari colloca vt in rubedinem optime calcinetur. Dum intrinsecus & extrinsecus rubuerit, contunde, eique aquam affunde, ac per diem & noctem ita relinque, aquam postea claram effunde, aliamque affunde, iterum illa clarescat ac postmodum effundatur. Id opus toties repete donec aqua non amplius acris fuerit, sed dulcis, tum exiccari sinito ita habebis terram subrubram & squammis aeris similem, cuius colorem Germani vocant kessellbraun, longe aptiorem ad vulnera & vlcera bolo armeno. Hoc emplastro medicus & chyrurgus mira praestabit & quaeuis vulnera cito sanabit absque omni symptomate. Ex collo gestatus magnes spasmum sanare ac neruorum dolores compescere, manuque detentus partum accelerare perhibetur. Supra vulnera venenata positus vim veneni extinguere dicitur, capitique admotus omnem eius dolorem auferre; Ab altero coniugum portatus alterius gratiam conciliare, timores arcere & eloquentiam augere creditur. Nugatur Marbodeus, Veneris intellectum habere magnetem, & viri erga vxorem amorem conciliare ac adulteria prodere his versiculis. Conciliare potest vxoribus ipsa maritus, Et vice conuersa nuptas reuocare maritis: Num qui scire cupit sua non sit adultera coniunx, Suppositum capiti lapidem stertentis adaptet, Mox quae casta manet, petit amplexura maritum, Non tamen euigilans, cadit omnis adultera lecto Tanquam pulsa manu, subito foetore coacta, Quem lapis emittit caelati criminis index. Credit etiam Marbodeus furum esse fautorem ac suffitu domesticos abigere, vt furibus furandi occasio sit commodior. Si fur claustra domus spoliis, gazisque referta Ingrediens prunas ardentes per loca ponat, Et supra ponat magnetis fragmina prunis, Vt per tetragonum fumi vapor alta vaporet Mentibus euersis veluti impendente ruina, Diffugiunt omnes in ea quicunque manebunt, Et fur securus rapiet quaecunque libebit. Foetidum & exitialem, vt carbones, habere auram seu vaporem magnetem, & qui ad cerebrum delatus illud conturbet, ac dormientib. terribilia & melancholica phantasmata aut vertiginem, epilepsiam vel apoplexiam inducat multi | |
[pagina 228]
| |
produnt authores. Quinimo nonnulli ore detentum lunaticos & melancholicos homines efficere tradunt, ac puluerem ipsius pondere sex granorum cum sepo serpentis & succo vrticae alicui in potu oblatum, eum ita dementare, vt ex patria sua vel habitatione fugere cogatur. Ita vt si haec vera sint, non mirum sit suffitum foetore & maligna qualitate caput turbando homines ex aedibus propriis abigere. |
|