Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 225]
| |
HActenus miras magnetis facultates explicaui nec omnibus cognitas. Restat vt explicem, quo pacto illius vires augeri & restitui possint, si illas amiserit. Amittere enim potest contactu alterius magnetis, dum nempe similem faciem attigerit, nempe borealis vnius borealem alterius. Id cum factum fuerit fortiori affrictu vtriusque facultas perit & neuter officium facit aut saltem erroneè, quasi ebrius esset. Restituitur autem in integrum si in chalibis limatura per aliquot dies sepeliatur, cuius etiam beneficio si imbecillis sit magnes vegetior redditur, vt aliqui asserunt. Magnetis vires in immensum augeri posse tradit Theophrastus Paracelsus, ita vt etiam ex pariete clauum extrahere possit: Si igniatur, deinde in oleum Martis multoties extinguatur. Sed discipulos suos decipit, cum magnes igne vires omnes amittat ac spiritus ille viuificus tanquam anima magnetis, & cui vires omnes inhaerent, ignis iniurias non ferat & à corpore suo colore subceruleo expellatur, ac tantum cadauer, quod nunquam ad vitam redigi potest, post se relinquat. Magnes vt igne vires omnes amittit ita à nonnullis putatur caeparum alliique odore effaetus reddi, sed falsum id esse neotericorum declarat experientia, qui allii succo inunctum nihil virium amisisse testantur, vt & nautarum qui dum quotidie allium caepasque vorantes acui magnetico adstant, nihil illi iniuriae inferri, sed suo officio strenue fungi, obseruant. Sunt alii qui adamantem magnetis vires impedire scribant, vt Plinius his verbis, Adamas dissidet cum magnete lapide in tantum vt iuxta positus, ferrum non patiatur abstrahi: aut si admotus magnes appraehenderit, rapiat atque auferat, & Mardobeus his versibus, Omnibus aequa tamen vis est adducere ferrum Sed loan. Bapt. à Porta negat se experientia id verum depraehendisse. Interim tamen ipse docet ferrum adamante tactum volui ad septentrionem, ac obuersam partem (vt in magnete ad meridiem ferrum abigere.) Id si verum est, quod nondum probaui, verisimile est adamantis borealem partem, borealem magnetis abigere, ac propterea vim ipsius trahendi impedire quod forte veteres voluerunt. |
|