Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 221]
| |
Ferrum Magnetis vires & puncta suscipit. Cap. CCLI.MAgnes non solum ipse ferrum attrahit & plagas mundi ostendit, ac instar maioris mundi centrum suum habet & vtrumque polum arcticum ac antarcticum; sed eandem vim contactu vel ferro tribuit vel ferrum ab ipso extorquet. Quinimo etiamsi magnetem non attingat ferrum, modo tamen intra circulum virtutis magnetis constituatur, ac ibidem parumper moretur, vires easdem nanciscitur. Circulus virtutis vocatur distantia illa ad quam vis magnetis extenditur: quae à ferro acquisita aut illi tradita tam efficax est, vt plagas mundi ostendere, & aliud ferrum attrahere sibique affigere possit. Hoc modo complures annuli separati sibi inuicem inuisibili spiritu magnetis connexi & adhaerentes catenae instar ostendi possunt.Ga naar margenoot+ Quorum postremi & à magnete remotiores, si extra circulum virtutis, aut ad extremam illius circumferentiam sint, à catena decidunt aliis & vicinioribus adhaerentibus non sine spectantium admiratione. Ga naar margenoot+Ferrum quod magnetis virtutem non accepit ab omni parte magnetis trahitur, etiam quaeuis ipsius pars si ad aequilibrium constituatur. Vbi attigerit magnetem, aut, vt dixi, paululum in circulo virtutis illius haeserit, iam virtutem magnetis adipiscitur & trahendi aliud ferrum & ostendendi plagas. Fit enim simile magneti ac vt ille maiorem mundum refert centro & polis, ita & ferrum. Recipit autem ferrum plagas & polos in se prorsus eosdem quos habuit dum magneti astaret, vel admoueretur, eosque perpetuo postea conseruat. Exempli causa, sit ferrum A B C, ac pars ipsius C attingat magnetis D E F partem, videlicet D, hoc contactu, quia vtriusque corpus vnum quodammodo efficitur & virtus per vtrumque corpus diffusa vnitur (ita vt A fit vna extremitas, F altera, & medietas inter A & F centrum) fit, vt si F extremitas fuerit pars borealis ipsius magnetis, & altera A australis, semoto ferro à magnete (quasi corpore vno diuiso in duas partes, ferri extremitas A quae fuerat australis, maneat australis, altera vero opposita C, quae dum magnetem attingeret, & vires susciperet extremitas non erat, nunc vero ab vnione separata extremitas est: necessario borealem partem faciat. Nam inter duas extremitates centrum est, quod australem plagam à boreali discriminat, deinde australi opponitur semper borealis. | |
[pagina 222]
| |
Ferrum his viribus dotatum non ingratum est suo benefactori, pars enim ea quae vires accepit, perpetuo complexum illius, quae dedit beneficium ambit, cupit ac ad se trahit, aduorsam vero respuit. Ga naar margenoot+Quia itaque ferri borealis pars ab australi D virtutem recepit, illam tantum nequaquam borealem ambiet, & vice versa ferri pars quae tetigit borealem magnetis partem non borealem plagam, sed australem ostendet, appetet tamen illam partem magnetis quam tetigit, quia attactu facta fuit non Borealis, sed australis; ac non solum ita erga illum magnetem quem tetigit, sed erga omnem alium, aut ferrum illius virtute imbutum se geret. Nam partem similem respuet borealis nempe borealem, contrariam vero amplectetur, borealis australem. Cupit enim perpetuo eundem statum quem habuit dum vires nancisceretur. Ga naar margenoot+Non potuit autem borealis pars magnetis borealem plagam alteri dare (cum situs det plagas) magis quam fieri potest, vt duae lineae (dum se mutuo attingunt) aut duae superficies ligneae (dum coniunguntur) eandem plagam mundi ostendant. Vna si orientem respexerit, altera huic annexa necessario occidentem respiciet. Quicunque quae prÄ™dicta sunt recte intellexerit, in magnete etiam aliter fieri non posse facile percipiet. Nam dum ferrum contingit magnetem, magnes qua parte attingit ferrum aliam plagam & ferrum oppositam respicit. Hunc respectum ab vtroque seruari, natura cupit. Hoc bene intellecto multorum effectuum magnetis & ferri, ratio dari commodè potest: nec mirum erit amplius respui à magnete ferrum. Respuitur enim à boreali magnetis, Borealis ferri & ab Australi, australis ferri pars. Quae porro ferro ex contactu magnetis contingere dixi, eadem ferro contingunt, si intra circulum virtutis magnetis moretur. Nam etsi non attingat magnetem, tamen quia magnetis facultas per totum circulum extensa est, quicquid in eo constitutum est, quasi illi vnitum sit haberi debet. Ga naar margenoot+Id mirum videri potest quod si ferrum magnetis vi imbutum ad aequilibrium ponatur ac ipsius extremitati boreali, magnes suprateneatur, attrahatur ea pars; si vero subtus teneatur repellatur. Contrarii effectus fiunt quia partes lapidis contrariae ferrum respiciunt. Nam superior pars lapidis, dum supponitur ferro alia est, quam inferior quae supra ferrum tenetur, imo prorsus opposita. Si eadem facies opponeretur infra vel supra, eadem attractio fieret; vicinior itaque operatur in magnetem si sit australis vel borealis. Perpetuum enim est, similem similem abigere & dissimilem appetere. An non contrarias partes ostendo ferro si supra id volam manus detineam, infra vero subducta manu exteriorem manus partem ferrum versus habeam. Facierum itaque & partium diuersitatem agnoscit & percipit magnes. Ga naar margenoot+Quod vero à Plinio aliisque nonnullis authoribus magnetis genus statuatur quod ferrum abigat, Theamedis nomine insignitum; id hactenus vt videre nunquam potui ita neque eum vidi, qui assereret se talem vidisse qui ab omni sua parte ferrum abigeret. Proinde si quidam magnetem ferrum abigere animaduerterunt eos deceptos fuisse quod à plagarum distinctione id fieri ignorarent arbitror. Quilibet enim magnes ferrum ipsius viribus imbutum ab aliqua sui parte repellit. | |
[pagina 223]
| |
Inter magnetis admiranda id etiam notandum est, quod ea pars quae in aequilibrio ferrum positum, respuit, nihilominus vbi attigerit id retineat. Nec minus mirum est quod etiamsi à quauis parte ferrum virtute sua nondum imbutum trahat, id ex vno puncto efficacius faciat. Ga naar margenoot+Quod depraehenditur si magnes supra ferrum asseri plano superpositum detineatur & manibus volutetur, donec ferrum tremat & ad contactum currat. Vbi enim tetigerit ibi punctum tractionis est à quo tanquam centro radii virtutis magnetis in ambitum sparguntur. Sed supra haec omnia nihil mirabilius in magnete & quod magis ingenia acutiora torqueat mihi videtur, quam quod ferrum illius virtute imbutum & ad aequilibrium positum, vt ad omnes plagas verti possit non praecisè polare punctum vbique terrarum ostendat. Nam hic in Germania octo aut plures gradus orientem versus ferrum à polo declinat. Videtur vel in firmament vel in aliis orbibus celestibus vel supra firmamentum, vel in terra fixum aliquod punctum esse ad quod magnes ducitur vel à quo trahitur. In firmamento vel orbibus inferioribus hoc esse non potest; quia id, dum cum illis quotidie circuit globum terrestrem vna moueretur, eiusque motum necessario ferrum ab illo tractum sequeretur: Verum id quia non fit (ferro tota die immoto idem punctum ostendente) sequitur in firmamento vel inferioribus orbibus hoc esse non posse.Ga naar margenoot+ Supra firmamentum aliquid immobile esse quod istam vim trahendi habeat, licet statui possit, nihilominus variae mutationes magnetis aut acus ferreae id etiam esse non posse facile ostendunt. Temerarium etiam videtur ibi tale quid esse posse statuere, vbi forte Dei sedes absque loco est. Restat itaque vt in terra vel supra terram id punctum sit. Si supra terram sit, vt neoterici naurae affirmant, facile quo in loco sit inuestigari potest. Nam notata declinatione hic Pragae alia obseruanda est vel in Goa Indiae vel in Mexico aut alio loco orientem vel occidentem versus multum à Praga distante, quae translata in mappam aut globum terrestrem, ductisque lineis à locis illis duobus per puncta declinationis vbi lineae se decussarint, ibi punctum est magnetis aut ferri magnetis vi imbuti. Id nostris seculis à nonnullis inuentum putatur, & ab Hollandorum obseruatione confirmatum. Qui se inuenisse putant, intra Americae & Asiae partem septentrionalem in freto Anian montem magneticum, quem statuunt 17. gradib. à polo arctico distantem, atque ab Islandiae medio seu ab insulis capitis viridis, quae sub eodem meridiano sunt gradibus longitudinis 180, ita vt hac ratione necesse sit in Islandia & praedictis insulis necessario magnetem à polo non declinare, vt nec in Assoribus orientalioribus videlicet S. Mariae & quas las horgas vocant insulis, quae sub eodem meridiano sunt. An a. verè in praedicto freto magneticus mons sit, incertum adhuc est, cum fretum hoc nondum exploratum satis sit. Si esset, mirum esset in tam longinqua loca virtutem suam iacere ac ferrum non quodlibet, sed tantum id quod magnetis vi imbutum est, ad sui obsequium trahere. Sed quid miramur cum omnia miraculis plenna sint, & quiduis in hoc orbe sui Creatoris laudes hoc modo celebret. An non sol lucem & calorem nobis à longe maiori distantia mo- | |
[pagina 224]
| |
mento temporis communicat, & luna aeris motu impedita absque contact ac sine constanti & quieto medio mare vniuersum ad se trahit. Desinamus itaque mirari aut miremur omnia, cum nihil altero sit mirabilius, & quicquid est mirabile sit in oculis nostris. Authorem & opificem colamus, celebremus & adoremus, qui admiranda ista efficit, vt opera sua, si non hic, in alia vita intelligamus. Ga naar margenoot+Sed hic aliud mirabile occurrit à nautis nonnullis obseruatum, quod videlicet pixis nautica quando aequinoctialem lineam pertransiit & polo antarctito vicinior est, non amplius septentrionem, sed austrum ostendat. An quia non tam plagas quam polum ostendit? eumque semper qui illi vicinior est? sed putatum fuit magneticum montem respicere, quem certè quocunque in loco sit obseruare deberet, nisi forte alius apud antarcticum illi directè oppositus eandem vim habeat, ac ad similia officia tanquam vicinior cogat. Sed talem ibi esse incompertum est, quinetiam multi non verti borealem plagam ad austrum asserunt. Non video itaque vbi polus magnetis ac illi oppositus commode statui possit nisi supra firmamentum statuantur duo, vnus borealis alter austrinus, ac eiusdem facultatis vt vicinior magneti imperet potius quam remotior. Sed hic nihil solidè definiri potest, praesertim cum vt dixi antea, quid supra firmamentum sit ne coniectura assequi humanum ingenium valeat, ac praeter beatorum sedes diuinae literae nihil ibi aliud esse testentur. Deinde etiam quod nondum exploratum habeam an magnes in longam formam pennae scriptoriae instar aptatus & ad aequilibrium positus, polum ipsum aut idem punctum à polo distans quod acus nautica demonstrat ostendat, nec ne. Praeterea dubito num magnes punctum aut axem ambiat: Ac verisimilius videtur axem ambire propter varias declinationes quae ad nullum certum punctum dirigi possunt. Si axim ambit, ad terrae viciniorem partem se parum inclinabit, vt à terra quae firma iacet, vim axis ipsius quae ad omnes extremitates mittitur, in se recipiat, quam sane per maria & aquas hinc inde fluctuantes nequaquam tam commodè suscipere potest. Ga naar margenoot+Hinc fortassis fit dum nauigatur in mari prope Americam magneticam cuspidem aliquot gradibus ad occidentem, dum vero inter insulam S. Helenae & Africam ad orientem declinare, ac forte propterea in Bohemia ad orientem aliquot gradibus declinare, quia septentrionem versus occurrit mare Balticum, meridiem versus mediterraneum, quae vim axis nonnihil infringere possunt, quam sane vim declinationis linea quae à Bohemia duci potest, vsque ad mare glaciale per Moscouiam & Poloniam vbi continuatio terrae est, seruare & communicare magneti potest. Sed alii diligentius ista rimentur. |
|