Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijQuomodo Magnes plagas mundi ostendat, ac ferrum eadem facultate exornet. Cap. CCL.DVbitaui in fine praecedentis capitis num ferrum, quia materia constat, quae apta & idonea est ad suscipiendam formam, animam seu facultates Magnetis, vt perfectius sit, propterea magnetem à quo praedicta facile consequi potest ambiat. Praeterea praecipuam & nobiliorem facultatem magnetis eam dixi qua plagas mundi ostendit. Ea nunc explicanda est; multa n. obseruatu digna & admiranda habet. Magnes dum in scutella lignea ponitur, eaque aquae quiescenti immittitur, voluitur scutella donec sponte quiescat. Quem situm quiescens habet, eundem etiamsi milies moueatur, scutella perpetuo habebit, eaque pars lapidis, quę boream respiciet, semper respiciat, quae austrum, etiam austrum, neque aliter quiescere poterit. Pars quae boream respicit borealis vocatur, opposita australis. Idem continget, si ex filo suspendatur magnes. Nam perpetuo pars borealis boream respicere volet, orientalis orientalem, & sic de caeretis, vnde autem id habeat quod plagas mundi obseruet difficile est diuinare. Ga naar margenoot+Arbitror magnetem, quem situm habuit in solo natali eum perpetuo, ni impediatur, exoptare. Ac propterea quae pars tunc boream respiciebat, semper respicere velle, ac dum libera est borealem plagam quaerere, qua inuenta, natiui soli situ congruit, quiescere. Hinc facile colligi potest quemuis magnetem in extremitate sua punctum habere boreale. Quo cognito etiam australe, orientale, occidentale & quoduis aliud, aliquot gradibus ab illo declinans, facile inueniri & haberi potest. Inuenitur autem punctum boreale modis praedictis, nam quae pars boream respiciet, vbi quieuerit magnes borealis erit & aduersa australis Ga naar margenoot+ Ducitur enim vis haec per centrum corporis recta linea. Si fregeris magnetem in plures partes, singulae lineas suas meridianas per corporis centrum transeuntes habebunt; à centro enim corporis vt à centro mundi plagarum distinctio oritur. Polaris punctus non plaga solummodo, sequenti ratione certius reperitur. Iube magnetem in sphericam figuram redigi & expoliri, ac ferrum gracile concinnari aequale spherae diametro, idque supra lapidem spericum colloca, nam vertet se donec supra meridianam lineam per borealem & australe punctum transeuntem quiescet. Vbi quieuerit, signato lineam, ac transfer ferrum in alteram lapidis partem: cum resederit & quieuerit, iterum signato, idque tertio & quarto repete. Deinde vbi lineae se decussabunt, erunt puncta borealia vel australia. Aliter eadem puncta reperies. Frange acum tenuem, partemque minorem supra lapidem sphericum ponito, eamque moueto. Nam dum in boreale punctum inciderit erigetur ad perpendiculum; mouere itaque donec id fieri videris ne pertaedescat. |
|