Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe natura, facultatibus & viribus magnetis. Cap. CCXLIX.MAgnes id admirabile, & quod nunquam humana consequi potest ratio, habet, quod ferrum aut eius meliorem partem chalyben appetat, illique vniri cupiat: quemadmodum ferrum ipsius complexum exoptat. Nam si magnes magnis viribus sit, ac ferrum liberum, id ad magnetem properat. E contra si magnes exiguus sit ac liber, ferrum vero graue, aut alicui rei affixum, magnes ad ferrum vt illi coniungatur se mouet. Ita vt non tam magnes ferrum, quam ferrum magnetem trahere videatur. Si magnes ad se trahendi ferrum facultatem tantum haberet, nunquam se vltro ad ferrum moueret & conferret. Videtur itaque & ferrum trahendi magnetem vim habere. Verum verisimilius est magnetem ferrum trahere; quam fertum magnetem, quia sepultus in scobe ferri magnes vires suas conseruat & auget. Ferrum vero rubiginem contrahit & perit. Quod fieri non potest, nisi puriorem & subtiliorem ferri substantiam ad se traxerit. Deinde actionem ac vim traheridi communicat ferro, quam si non haberet alteri dare non posset. Quod itaque magnes ad ferrum se moueat, hoc fit quia ipsius concupiscit amplexum, quo potiri aliter non potest. Resistit enim cupienti ferri pondus, quod à leuiori moueti non potest. Id si vnius vnciae sit, non potest trahi nisi à magnete cuius corpus grauius sit vncia & cuius facultas etiam vnciam trahere possit, vtrumque enim necessarium, si liber sit magnes. Nam si ab aliquo detineatur aut alicui rei affixus sit, non est necesse vt grauior sit ferro. Sufficit enim vires ipsius tractrices fortiores esse quam ferri pondus. Potest enim hoc modo vnam vnciam pendens magnes libram ferri attrahere; imo plus. Audiui enim ab amico meo se vidisse exiguum magnetem tres libras traxisse ac ita firmiter retinuisse vt non nisi vi auelli à magnete potuerit. Vix ille pendebat duas vncias. Si quis dixerit & magnetem ad ferri & ferrum ad magnetis amplexum properare, fortassis non aberrabit. Parum | |
[pagina 219]
| |
tamen refert si quis hunc motum tractionem vocet. Vis haec attractrix quae est in magnete nullo obice impedire potest, trahit enim per lignum, per lapidem, imo per vitrum. Ga naar margenoot+Vnde colligi potest incorporeum esse quid, quod ad ferrum per vitrum transmittitur. Si enim substantia esset corporea dum vitrum transiret, duo essent in eodem loco corpora quod physicis absurdum est. An autem substantia sit incorporea aut qualitas aliqua, difficile est coniectu. Qualitas sane videtur, eaque quae cum luce vel sono comparari possit. Vt enim lux vitrum transit momento temporis, & sonus per opaca corpora & solidissima defertur ad aures & agnoscitur: ita etiam facultas Magnetis per quaeuis corpora ad ferrum, quod cum illo sympathiam habens ipsius motum sequitur & cum ipso tanquam amico consentit, idque non secus contingit quam fidibus, quae dum ita extensae sunt, vt si pulsentur à se distent diapason id est octaua, vna contacta altera intacta mouebitur & consonabit, caeteris fidibus interiacentibus aut intermediis immotis; quod profecto non nisi soni qualitate ad aliam fidem transmissa fieri potest Ga naar margenoot+ Ga naar margenoot+Causa cur mutuo amplexu gaudeant, aut magnes ferrum trahat, inuentu non solum meo iudicio difficillima est, sed omnino impossibilis. Multi existimarunt ideo appeti à magnete ferrum quod illo nutriatur, conseruetur, & sustentetur, approbante, vt illis videtur, id experientia dum in scobe ferri sepultus vegetior redditur, ferro paulatim in rubiginem mutato. Verum ex sequentibus hanc causam non sufficere illi qui veram causam scire cupit, facilè qui pollet ingenio perspiciet. Omni tamen dubio procul consensus iste intimus à similitudine essentiae quam habet magnes cum ferro proficisci debet, quae vt nobis ignota est ita & causa quae ab illa dimanat. Videtur quidem spiritum quendam in se habere magnes, qui vt se suamque actionem conseruet, puriorem ferri partem sibi addi desiderat, non secus quam ignis papulum sine quo mox euanescit ac extinguitur. Sed si spiritus magnetis aut aliud quid in magnete ex ferro quid desiderat, cur interdum, vt postea explicabo, ferrum reiicit, & eiusdem massae ferreae alteram partem? An non vna pars alteri parti similis est substantia, essentia, & qualitatibus? Si vna idonea fuit alendo vel conseruando magneti aut similitudinem cum illo habet, cur altera non est? imo non solum non est, sed plane reiicitur. Aliud itaque hic latet quam quod humana consequi possit mens id naturae relinquimus quae multa in sinu suo recondita habet, ac admirari saepius quam intelligi vult. Dubitari posset num ferrum magnetem appetet, vt illius facultatibus potiatur, quae sunt ferrum aliud trahere & plagas mundi seu vniuersi constitutionem ostendere. Quarum sane facultatum postrema eximia & admiranda est, cum eius beneficio oceanus noctu, obscuro aut nubilo coelo nauigari & ad omnes orbis partes, etiam ad antipodas absque errore, viae & itinera institui possint. Magnes enim vias tanquam digito, dum plagas mundi indicat, ostendit, eamque facultatam ferrum illi appositum adipiscitur. Sed nihil hic definio vt aliis | |
[pagina 220]
| |
quod rimentur relinquam. Solent imperfecta quaeuis perfectionem sui appetere, vt materia formam, sed ferrum perfectum sine hac facultate videtur. Perfectius tamen censeri debet si illi nobilis haec & admirabilis facultas, (qua quasi animatum redditur) accedat. |
|