Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt–Genera & loci natales magnetis. Cap. CCXLVIII.PLinius sequentibus verbis magnetis genera ita describit. Quinque genera Sotacus demonstrat. Aethiopicum, Magnesiacum è Magnesia Macedoniae. Tertium in Echio Beotiae. Quartum circa Alexandriam & Troadem. Quintum in Magnesia Asiae. Differentia prima mas sit an fÄ™mina, proxima in colore. Nam qui in Macedonia & Magnesia reperiuntur, rufi nigrique sunt. Beotius vero rufi coloris plus habet quam nigri. Is qui in Troade inuenitur niger est & foeminei sexus, ideoque sine viribus. Ga naar margenoot+Deterrimus autem in Magnesia Asiae candidus, neque attrahens ferrum, similisque pumici, compertum tanto meliores, quanto sunt magis cerulei. Aethiopico laus summa datur pondusque argento rependitur. Inuenitur hic in Aethiopiae Smiri, ita vocatur regio arenosa. Ibi & haematites magnes sanguinei coloris. Sanguinemque reddens si teratur, sed & crocum. In attrahendo ferro non eadem quae magneti, haematite natura, Aethiopici argumentum est quod magnetem alium ad se trahit. Ex his Plinii verbis constat Magnetem Haematiten qui ferrum non attrahit nunc inter magnetis genera non referri, vt nec quintum genus hodie pro magnete habetur: nisi forte ille lapis sit quem Itali Calamita bianca vocant, quique linguae admotus illi adhaeret. Ga naar margenoot+Commodius meo iudico ab effectu tria magnetum genera statuuntur. Vt primo genere contineantur qui ferrum trahunt. Secundo qui plagas mundi tantum ostendunt, nec ferrum trahunt. Tertio vero qui alium magnetem ad se alliciunt. Quicunque ferrum trahunt illi omnes plagas mundi monstrant. Id enim proprium omni & soli magneti videtur. Qui vero plagas tantum mundi ostendunt vi trahendi carere posiunt. Tales habui ex monte S. Georgii qui tribus Praga distat miliaribus, in planitie agri Leutmericensis solitarie constitutus. Tertium genus quod magnetem trahit nondum vidi, id si olim fuerit, vt Plinius testatur, verisimile est & nunc esse. Scio magnetis partem borealem, borealem alterius respuere, vt alterius australem ad se trahit. Verum id omni magneti plagas mundi ostendenti proprium est, & necessario, vt vniti, plagae, plagis respondeant, ac natinus plagarum situs conseruetur, boreales boream, Australes austrum respiciant. Si magnes multum ferri in se contineat facile ab alio magnete trahi potest. Verum non lapidis, sed ferri ratione attrahitur. Ga naar margenoot+Quod ad Theameden quem vetustas ferrum abigere tradidit, attinet, nec ille diuersum genus stantuit, cum & illius facultas omni magneti qui ferrum allicit plagasque mundi demonstrat insit. Affrictum enim ferrum magneti, si ad equilibrium ponatur, ab aduersa magnetis parte, ferri contacta pars, aut ab | |
[pagina 218]
| |
eadem magnetis parte quae ferrum tetigit, ferti aduersa pars abigitur. Vocatur Theamedes, Germanicè ein bleser. Ga naar margenoot+Reperitur magnes circa ferri fodinas in Germania prope vallem Ioachimicum, Swartzburgum, Schneburgum in Misnia, item ad fontes albis & riuulum den Hirsprunnen ac prope Cupfferbergam Silesiae. In Italia in montibus Viterbii & in Ilua, qui exterius subruffus est, intus in fracturis nigricans & parum tendens ad ceruleum obscurum, atque admodum efficax in attractione, quique dum percutitur inhorrescit, lanugine quadam oborta, quae transmigrat ad ferrum si admoueatur. Nascitur magnes plerunque in ferri fodinis aut in vicinis locis. Interdum magnetes visuntur in quibus plus ferri quam lapidis sit. In Germania ex magnete optimum ferrum elicitur, ac is qui circa ferri fodinas eruitur eiusque colorem habet, plerunque vegetior esse caeteris solet. |
|