Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Magnete. Cap. CCXLVII.MAgnes etsi inter saxa potius quam inter alicuius precii lapides referri debere videatur, nihilominus tamen propter admirabilem ipsius naturam, qua se animatum caelique plagas discernere, ac conditoris opificisque sui magnitudinem, sapientiam, & prudentiam incomparabilem cognoscere ostendit: merito non solum saxis nobilioribus, sed & aliis gemmis omnibus praeferendus est. Nomen magnetis illi à magnitudine deductum nonnulli arbitrantur, quod reuera trahendi vi magnus sit, ac non nisi coelum ipsum, quod omnium rerum maximum est, cognoscat & respiciat Ga naar margenoot+ Alii à Magnete armentario cum Plinio nomen illi datum existimant. Is enim cum armenta in Ida pasceret ac baculos humi posuisset illorum cuspides ferreos lapidi fixius adhaerere primum obseruasse, aliisque significasse dicitur. Lucretius à Magnesia regione, vbi reperitur, nomen deducit. Quem Magneta vocant patrio de nomine Graii Magnetum quoniam patris in finibus ortus. Plato ab Empedocle magnetem vocatum in Ione scribit, eumque à nonnullis Heraclion vocari. Theophrasto authore Heraclion dicitur, quod circa ciuitatem Heracleam inueniatur. A multis Herculeus appellatur, quia ferro, quod omnia domat, & cui omnia cedere coguntur, imperet, id ad se trahat, ac ad nutum obsequi faciat. A ferro etiam Sideritis dicitur, nam ferrum Graecè σίδηρος vocatur. Magnes proprie dicitur lapis qui ferrum vel alium magnetem ad se trahit | |
[pagina 217]
| |
vel à se reiicit, ac plagas mundi ostendit. Qui ferrum reiicit Theamedes à veteribus dictus fuit. Verum hic omni magneti insidet ac altera ipsius pars est, tractoriae parti opposita. Qui carnem, aurum, vel argentum ad se trahunt lapides, inter magnetis species minime referendos arbitror. Magnes colore plerunque est ferrugineo ad ceruleum tendente: Aliquando exterius subrufo, ac intus nigricante. Ceruleus etiam, Dioscoride teste, ceteris praestantior est. |
|