Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Chelonitide, Brontia & Ombria. Cap. CCLXIV.CHelonitis, Brontias seu Ombrias Germanicè gros krottenstein vocantur, alias donnerstein vel Wetterstein. Putant enim aliquando tonitru, aliquando tempestate & pluuiis absque tonitru deiici hunc lapidem. Qui tonitru deiicitur Brontiam, qui imbre Ombriam vocant, quasi diuersae sint species, cum tamen non sint. Differunt tamen hi lapides inter se saepe colore & forma, vt multis aliis contingit. Nam alii sunt sublutei, subuirides, subfusci, aut alterius coloris. Figura ipsius hemispherica, raro oblonga, interdum oui magnitudine, sed saepius minor est. De his Agricola. Nonnullis bini sunt circuli instar modioli quod supra axim rotarum mouetur & radios rotae sustinet; à quorum modiolorum superiori parte, quinae lineae eminentes aequalibus inter se spaciis diuisae procedunt ad inferiorem, quarum singulae vtrinque striam habent. Totidem rursus lineae eminentes à superiore circulo per media spacia discedunt ad inferiorem, è quarum singulis vtrinque multae lineae transuersae pertinent ad strias proximas. Inter eas autem semper sunt humilia spacia quadrata. Aliqui vero tantummodo habent has postremas quinas lineas descendentes cum multis transuersis & spaciis non admodum longis: reliqua autem media spacia tota eminent, carentque & lineis & striis. Nonnulli eodem modo se habent, nisi quod linearum loco habeant strias & quod spacia transuersa emineant. Scribit Plinius Brontiam capiti testudinum esse similem, sed mihi testudinis corpus potius referre videtur: vt quis existimare non ineptè possit, esse nuper exouis exclusas restudines in lapidem conuersas. Sunt enim hemispherica figura testudines & conuexum operimentum variis quadrangulis distinctum habent, quod in minoribus strias referre potest. Deinde eum habent plerunque colorem, quem testudinum chelis, vt & à forma non ineptè chelonitidis nomen habeant.Ga naar margenoot+ Ab hoc lapide ceraunias, si simili forma hemispherica sit, differt, quod leuis sit, & nullas eminentias habeat. Ombriam volunt quidam à Brontia distinguere. Quod hic magnas eminentias habeat, ille exiguas. Ga naar margenoot+Ab ouo anguino Brontias differt, quod ouum caudas serpentum in vnum punctum concurrentes videatur habere. Brontias vero lineas tantum. Vt tamen dicam quod sentiam, puto ouum anguinum à Brontia tantum exteriori forma distingui. |
|