Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe vero cornu Monocerotis, & an id reperiatur. Cap. CCXLIV.A Multis annis in tanta dignitate & existimatione apud Gemmarios & principes Monocerotis cornu tanquam nihil praestantius ad cognoscenda, praecauenda & superanda omnia veneni genera sit, habetur: vt auri precium longe superet. Quia vero à multis dubitatur num animal id, cuius cornu tam admirandas facultates habere debet in rerum natura sit, nec ne, aliis id affirmantibus & describentibus, aliis negantibus, operaeprecium puto, quandoquidem plura animalia sunt, quae vnum cornu in fronte gerunt, & proinde generaliter illis Monocerotis nomen conuenit, illa omnia obiter, illorumque cornuum formam describere, ac deinde examinare quodnam illud sit, quod tantae facultatis cornu gestet. Nam negare tale animal quale à Plinio, Aeliano & Vartomanno pro Monocerote describitur, in rerum natura esse, mihi prorsus ineptum videtur. Etsi enim hoc tempore complures orbis partes nauigantium industria detectae sint, quis tamen omnes Asiae, | |
[pagina 212]
| |
Chynae, Cathaiae, Tartariae, Africae, Americae angulos perlustrauit & inuestigauit num tale animal prae manibus sit. Affirmantibus itaque sese & animal vidisse ac cornu facultates experientia didicisse, tamdiu credi potest, donec exploratis omnibus mundi angulis constet, ab illis descriptum animal nullibi reperiri. Verum, vt dixi, plura sunt quae vnum cornu gerunt ac fortassis vni ex illis etiamsi aliud nomen habeat, (vt tempore rerum nomina saepe mutantur) contingit vt verum & decantatum illud cornu gestet, alteri vero etsi nomen monocerotis seruet & cornu habeat, tamen viribus illis careat. Plinius libro VIII. cap. XXI. scribit in India boues solidis vngulis & vnicornes reperiri.Ga naar margenoot+ Deinde paulo post. Ga naar margenoot+Asperrimam feram monoceroten esse, reliquo corpore equo similem, capite ceruo, pedibus elephanto, cauda apro, mugitu graui, vno cornu nigro, medis fronte cubitorum duum eminente. Ga naar margenoot+Garsias ab Horto proregis Indiae medicus Rhinoceroten qui vnum cornu gestat in fronte breue, nigrum brachii ad conum crassitie, colore pellis asinini & fibrosum, ab Indis pro Monocerote haberi scribit eiusque cornu ab iis ad venena vsurpari, verum ipse peculiare hoc animal quod propriè ab authoribus monoceros appellatur, Rhinoceroten esse nequaquam arbitratur, verumque Monoceroten ab authoribus, à quibus describitur non visum existimat, quaeque de eo audierit, hoc modo enarrat. Ga naar margenoot+Referam quae à viris fide dignis accepi. Inter promontorium Bonae spei & aliud promontorium de currentes nuncupatum vidisse se affirmabant terrestre quoddam animalis genus, licet mari etiam delectaretur, quod caput & iubam equi haberet (minime tamen equum esse) cornu praeditum, duos palmos oblongo, mobili, quodque nunc in dextram, nunc in sinistram obuerteret, modo illud attolleret, modo dimitteret. Id animal cum Elephante ferociter praeliari, eiusque cornu aduersus venena laudari. Eius experimentum factum propinato duobus canibus veneno: Alterum enim canem cui dupla quantitate propinatum esset venenum, sumpto huius cornu puluere ex aqua conualuisse: alium vero cui exigua quantitate venenum esset datum, nec exhibitum hoc cornu, statim mortuum corruisse. Hactenus Garsias. Aliud praeterea animal est quod vnum tantum cornu gestat in fronte quod Plinius Asinum Indicum vocat libro. XI. cap. XXXVII. nat. Histor. & capite XLVI. ait vnicorne Asinus tantum Indicus: vnicorne & bisuleum oryx.Ga naar margenoot+ Talos asinus Indicus vnus solidipedum habet. De asino Indico & Orige vnicornibus mentionem fecit etiam Aristot. lib. 2. de Histor. animal. cap. VIII & III. de part. animal. cap. 2. ac asserit Asinum Indicum cornu gerere in fronte pedesque solidos & talos habere. Orygem etiam in fronte vnicornem, sed scissis esse pedibus.Ga naar margenoot+ Quinque itaque animalia reperiuntur diuersa, quae vnum cornu gerunt.Ga naar margenoot+ Bos Indicus, Rhinoceros, Monoceros, Asinus Indicus, & Oryx. Quod autem monocerotis nomen peculiari animali ab antiquis datum fuerit, à boue Indico, Rhinocerote & oryge differente Aeliani testimonio clare docetur, Is enim lib. 2 de animalibus, ait se audisse (nam ocularis testis non est) Ga naar margenoot+Monocerotem, quem vocant cartaronum magnitudine ad confirmatae aetatis equum accedere, iubaque & pilis fuluum esse, pedum & totius corporis bonitate excellere, atque similiter vt ele- | |
[pagina 213]
| |
phas pedum digitis indiuisis esse, apri caudam habere, inter supercilia cornu vno eodemque nigro non leui quidem, sed versuras quasdam naturales habente, atque in acutissimum mucronem desinente ornatum existere, omniumque maximè animalium absonam vocem & contemtam mittere, & ad alias quidem bestias ad se accedentes mansuescere, cum gregalibus vero suis pugnare, neque modo cum maribus naturali quadam contentione dissidere, sed contra etiam faeminas certare, pugnamque vsque ad mortem ingrauescere. Nam & maximo robore praeditus, & expugnabili cornu armatus est, desertissimas regiones persequitur, simul & errat. Notandum hic Aelianum nullas facultates cornu monocerotis describere. De asino porto Indico Aelianus lib. 5. sequentia scribit. Syluestres asinos equis magnitudine non inferiores, apud Indos nasci accepi, eosque reliquo corpore albos, capite vero purpureo oculisque nigris esse, cornuque in fronte gerere, cuius superius puniceum, inferius autem album, medium vero nigrum sit. Atque non omnes quidem Indos, sed potentiores cum tanquam armillis quibusdam brachia, sic cornua certis spaciis auro ornarunt, ex ipsis bibere solere. Ex hoc cornu bibentem ab insanabilibus morbis tutum fieri, neque eum ipsum conuulsionibus corripi, neque sacro morbo neque venenis vllis ferunt.Ga naar margenoot+ Quinetiam si quid prius pestilens biberit, tum id vomere tum ad sanitatem redire. Ex quibus duobus Aeliani locis facile colligi potest asini Indici cornuid esse quod ab omnibus expetitur ad venena, & nequaquam monocerotis cornu quod vno tantum eoque nigro colore praeditum est & versuras habet, ac passim à principibus pro vero monocerotis cornu ostenditur, omni facultate aduersus venena carens. Causa cur facultates quas cornu asini Indici habet, attributae fuerint monocerotis cornui, nomen monocerotis, quod vt ante dixi, asino Indico tribui potest, fortassis fuit. Vnicornu enim est animal asinus Indicus, non minus quam proprie dictum monoceros. An autem hoc animal quod à Garsia ab Horto describitur monocerotis nomine, & prope caput bonae spei reperitur idem sit cum asino Indico ex signis & notis non satis depraehendi potest. Vartomannus se duos vidisse Monocerotas testatur, traditque vnicum cornu, equi magnitudinem habere, crura, pedes & caput cerui, pili colorem balium, equi iubam rariorem, coxas villosas, & mansuetum esse animal. Haec descriptio cum Aeliani descriptione satis conuenit ita vt idem animal describi videatur. Ga naar margenoot+Quod ad Orygem attinet, nunc incertum est quodnam animal fuerit. Certum tamen est caprae syluestris speciem fuisse, quae vnicum cornu gestat. Nunc aliqui mosci capreolum vel gasellam aut pygargum esse autumant, quibus tamen animalibus aliqui vnum tantum cornu, aliqui duo tribuunt. Reperiuntur apud principes & magnates variae particulae cornuum, nomine cornuum Monocerotis. Sed hactenus (etiamsi plures quam viginti differentias collegerim) nunquam particulam asini Indici cornui similem depraehendi. Quotquot habeo omnes nigrescunt, pallescunt vel albicant, ita vt ebur ceruinum cornu aut Rosmari dentem referant, aut si è terra erutae fuerint, ibi aetate exesas mollioresque redditas quis iudicare possit. Habuit mater fra- | |
[pagina 214]
| |
triae meae particulam à cornu satis magno, quod multis milibus venditum fuerat, abscissam, qua mira praestitisse matrem affirmabat. Erat illa particula eboris instar albissima, intrinsecus concaua, vt cornua esse solent. Exterior pars crassitie pellis porcinae fere pellucida ac ad flauedinem tendens conspiciebatur exactè lardum porcinum cum sua pelle in cornu transmutatum dixisses. Ab interiori enim & albissima parte ad amussim lineola distinguebatur id quod cutim porcinam referebat. Durissimum fuerat hoc cornu, vixque lima superari poterat, odorem etiam qualem cornua omnia dum lima fricantur edere solent, emittebat. Sed neque hoc cornu Monocerotis aut Asini Indici fuit. Nec refert cum natura etiam aliorum animalium cornua, viribus & facultatibus ditare possit. Cornu profecto ceruinum multorum experientia non exiguas aduersus venena habet vires, ita vt recte deficiente alini Indici cornu in illius locum substitui possit. Dum Venetiis essem ante annos viginti quinque duo cornua mihi ostensa fuerunt à quodam simplicista rerum exoticarum studiosissimo, vnum quatuor pedum ad minus longitudine, oui gallinacei maioris circa basin crassitie, quod paulatim desinebat in mucronem obtusum, color externus erat eburneus, internus albissimus; à basi ad mucronem fere strias habebat, dicebat ille cornu esse Hyppopotami animalis, ac verum vnicornu, facultatibusque vnicornui attributis praeditum. Hyppopotamum saepe depictum vidi, & antiqui Romanorum Imperatores illius effigiem tum in nummis tum symbolis exhibuerunt; verum absque cornu, cuius autem animalis hoc cornu fuerit hactenus scire non potui. Visum tamen mihi fuit Rosmari dentem esse. Alterum cornu sex pedes longum fuit, ad basim oui columbini maioris aut oui gallinacei minoris crassitie, paulatim in acutum mucronem desinens, intus ad pedum duorum longitudinem à basi concauum. Color externus fere niger fuit, vt ligni guaiaci nucleus interior etiam niger esse solet. Tanto leuore praeditum erat, ac à basi versuras paulatim ad mucronem tam eleganter aequalique distantia procedentes habebat, vt arte elaboratum fuisse videretur. Id non Monocerotis cornu, sed Gazellae esse, (quam aliqui mosci capreolum vocant & vnicornem faciunt, sed errore, vt Gesnerus notauit) dicebat. Nam Gasella aliis aliud animal est, & à musci capreolo diuersum, fortassis Pygargus, quem aliqui etiam vnicornem faciunt capraeque syluestris speciem. Verum gemmarius aut simplicista ille qui hoc cornu habebat Gazellam duo huiusmodi cornua proferre, sed curua asserebat, curuaturam vero tolli aqua calida, mollescere in illa cornu, ac postea manu in rectitudinem cogi. Id profecto cornu vero Monocerotis animalis cornui omnibus notis respondebat, atque pro eius cornu habui, licet ille aliter senserit. Nam huiusmodi viris parum exercitatis à mercatoribus quibus credunt, facile imponitur: fortassis, quia ad venena expellenda & arcenda vires non habuit, pro Monocerotis cornu habere noluit, cum tamen, vt dixi, Monocerotis cornu viribus illis careat. Simile plane cornu vidi apud Philibertum De Bois mercatorem Pragensem, qui id à legato Ducis Moscouiae Pragae degente pignoris loco ad se pro mille | |
[pagina 215]
| |
ducatis receperat. Sed cum nullae ipsius ad venena vires deprehensae fuissent: iudicatum fuit à gemmariis Monocerotis cornu non esse, licet omnibus notis attestantibus fuerit. Ga naar margenoot+Qui itaque cum effectu verum vnicornu cupit, is sibi vel Asini Indici cornu, vel Rhynocerotis, vel illud quod lardi porcini faciem repraesentat, vel etiam fossile quod prius ebur, cornu ceruinum, lignum iuglandis aut fraxini, vel etiam alterius materiae ad venena commendatae, fuerat, & medullam linguae adhaerentem, albam odoratam in vino bullientem continet, sibi procuret. Ita enim voti compos fiet, nec exigui momenti ad venena quaeuis hahebit medicamentum. |
|