Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijFacultates cornuum fossilium quae vulgo pro Monocerotis cornu distrahuntur. CAP. CCXLIII.COrnua ista fossilia non omnia habent eandem facultatem aut aeque validam, vt enim forma, origine & substantia inter se differunt, ita etiam qualitatibus & facultate. Quaecunque lapidum instar dura sunt, inodora neque medullam habent vix alia quam exsiccante pollent vi. Quae vero facile in puluerem rediguntur, linguae adhaerent, molliaque sunt, maximas habent vires. Ga naar margenoot+Imprimis enim exsiccant, adstringunt, vlceta ad cicatrices perducunt absque morsu, alui profluuia, gonorrheae, alborumque menstruorum effluuium, sanguinem è naribus, haemorrhoidibus, vulneribus aut è thorace erumpentem sistunt. Ga naar margenoot+Oculorum etiam lachrymas effluere non sinunt, si cum lacte in pollinem tenuissimum redactae oculis instillentur. Ga naar margenoot+Quod si praeterea his medullis odor gratus accedat, cordi imprimis gratae sunt, idque roborant & confirmant, boli armeni aut tetrae lemniae instar, vt non facile ab affecto aere | |
[pagina 211]
| |
aut à veneno assumpto opprimi possit. Quinetiam si substantia medullae ante transmutationem fuerit à ceruo, elephante, fraxino, nuce, arbore, aut ab alia re quae venenis aduersatur, maximam ad expellenda & superanda venena habebit energiam, eoque maiorem si odor ipsius arboris vel prioris substantiae adhuc deprehendi possit. Tum enim certum est qualitates adhuc in transmutato corpore aliquas remansisse, ac vires quae in subtiliori materia haerent, nondum periisse: sed accedente noua & subterranea materia auctas esse. Ga naar margenoot+Ad venena itaque omnia febresque pestilentes & pestem ipsam abigendam huiusmodi cornu praestantissima est antidotus, si cum aqua aliqua appropriata aut vino oligophoro absente vehemente febri, aegro propinetur dragma vna aut scrupula quatuor, isque sumpto pharmaco sese ad sudandum componat. Sudoribus enim venenum omne etiamsi ad venas habitumque corporis deductum sit facile expelletur, & cor, ne eius noxam suscipiat, munietur. Quod certè plurimis exemplis expertus ipse sum, & ab aliis, quibus particulam fossilis cornu (quod prius fraxini lignum fuisse notaui) dono dedi, expertum audiui. Puer quidam deglutita plumbea pila, quae multos ante annos sub aranearum telis latuerat, extemplo ventre ita intumuerat, vt crepaturae periculum adstantibus videretur adesse. Hic ebibito scrupulo medullae omnibus admirantibus statim conualuit. Alia mulier intoxicata ventreque vtri modo inflato vt morti proxima videretur, subito hausto puluere praeter omnium expectationem conualuit. Ga naar margenoot+Facit ad epilepsiam, syncopen, cardiacam passionem, cordis tremorem, aliosque cordis affectus, si cum aqua appropriata scrupuli pondere aegro offeratur. Sudores egregiè mouet, ob id febribus malignis & pestilentibus conducit, ac venenum omne foras ad cutim pellit. |
|