Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijVbi inueniantur, quomodo generentur ac eorum species. Cap. CCXLII.ENueniuntur haec cornua in variis locis Germaniae nempe in specu subterraneo quem Baumansholtz vulgo vocant, prope Elbingerodam syluae Hercyniae siue Cheruscae sub ditione comitum Stolbergensium. Item prope Heidelbergam, Hildeshemium, item in Morauia; Silesia, Saxonia, multisque aliis locis. Materiam proximam generationis horum cornuum margam vel margae speciem esse existimo, quae dum lapidescente & subterranea aqua fluente irrigatur vel soluitur, lactis instar fluit per terrae cauitates: in quibus si à terra ad- | |
[pagina 210]
| |
stante aquae serosior pars absorbetur aut imbibitur vel praeterfluit, tum crassior pars cauitates implendo sistitur, & absumpto humore omni coalescit lapidisque formam & cornuum prae se fert, aut margae tantum, si aqua exiguam vim lapidificandi habuerit. Haec causa est quod interdum huiusmodi frusta crassa, interdum exigua & tenuia conspiciantur. Ga naar margenoot+Verum si lacteus hic humor non in cauitatem, sed in lignum aliquod iam vetustate arefactum incidat, illiusque corpus iam leue & porosum subeat, tandemque vel exhalata aquae tenuioris portione crassior remaneat, tandem coagulata lignum transmutat eiusque partes sibi assimilat, ita tamen vt species ligni nosci & interdum odor deprehendi possit. Quod ligno contingit id etiam cornubus ceruinis dentique elephantis aliisque quadrupedum partibus si in huiusmodi loca decidant contingere potest. Hinc fit cornua ista fossilia inter se multum interdum differre, & pauca eandem faciem ostendere, imo aliqua dentes, tibias, maxillas aliasve corporis partes referre. Habeo ego domi plures quam viginti differentias cum tamen omnes mihi pro cornu Monocerotis datae fuerint, vna manifestè exteriori cortice fraxini lignum ostendit. Alia differentia prope Brinam Morauiae vrbem inuenta ita exactè figuram trunci iuglandis intrinsecus & extrinsecus refert, vt nemo nisi coecus animaduertere non possit, truncum illius arboris fuisse, ac in terra transmutationem accepisse. Odor etiam exactè nucis arboris odorem reddit. Donatum mihi fuit etiam frustum illius trunci Monocerotis titulo. Eodem in loco trunci & caudicis maioris portio pro capite animalis distracta fuit. Silices adiacentes truncis suis cauitatibus eandem materiam, sed longe molliorem magisque friabilem neque nucis odore praeditam continebant, ita vt nemo de generatione horum cornuum dubitare debeat. |
|