De cornu fossili quod vulgo Monocerotis cornu appellant, & an verum monoceros inueniatur. Cap. CCXLI.
ETiamsi vix ad lapides referri posse cornu fossile videatur, tamen quia ab osteocollis non longe recedit ac lapidescit, operaeprecium existimaui, huius historiam non praeterire, praesertim quod magni precii authoritatis & dignitatis sit, dum multi principes id pro vero cornu monocerotis emant. Cornu fossile lapis Ceratites dici potest, colore & leuore cornu refert forma etiam interdum: nam saepius tam crassum ac magnum reperitur vt à nullo vnquam animali produci potuerit. Substantia lapidea semper & vel dura vel mollis illi est. Exterius vt plurimum dura intrinsecus plerunque mollis alba, leuis, friabilis, compacta absque poris, adstringens, exiccans, linguae firmiter adhaerens, odoreque gratissimo non secus ac si quis lac cum amygdalis miscuisset. Cortex exterior interdum flauescit, cinereus, albus vel subniger est.