Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Galactite. Cap. CCXXIX.GAlactites lapis à Morochtho parum differt, ob quam causam itidem leucas, leucogea, leucophragis & synephites vocatur. Germanice Milchstein, lacteum enim succum, licet cinereus sit, emittit, & dulcis est. Ga naar margenoot+Dioscoride teste, laudatur ad oculorum fluxiones & vlcera. Custoditur aqua tritus in plumbea pixide ob vim glutinis quae in eo continetur. Temperatas habet primas qualitates ob dulcedinem, Galeno authore. Ga naar margenoot+Nam lactis succum & saporem omnino refert. Nutricum lac auget, infantiumque alligatus collo saliuam facere dicitur ac in ore liquescere, memoriae tamen plurimum nocere. Inuenitur in | |
[pagina 203]
| |
Saxonia, Apennino monte, Lunensi regione ac Aethruria, & prope Hildeshemium. Ad Galactiten videtur lapis ille posse referri, quem ita describit Gesnerus. Ga naar margenoot+Est & quod lac Lunare à nostris appellatur, quod in altissimorum quorundam montium Helueticorum speluncis reperitur, vt Stocchornii in ditione Bernensium & Fracti siue Palatini Lucernensium. De quo repetam hic ea vere verba quae in Fractimontis descriptione nostra ante annos sedecim posui, mutatis nonnullis & additis: In spelunca quadam per summum montem fornici adhaerens nascitur substantia quaedam fungosa, friabilis alba leuissima: quam Fungum petreum dixeris, vel agaricum saxatile: tam similis huius est facies. Incolae Germanicè Monmilch appellant, id est lac lunae, à substantia alba & spumosa, ex qua concretus videtur hic lapis, si lapidis nomen meretur. Aquae mixtus, albo lactis colore eam inficit. Insipidum est, siccat sine morsu. Nulla in eo asperitas: & totum cum saliua mandentis liquescit, praesertim quod melius fuerit. Nam & crassius asperiusque reperitur, immaturius nimirum & crudius: quod odore etiam caret. Concoctum autem & perfectum vt asperitatem amittit, ita albius colore & pondere leuius, & fuauiter odoratum redditur. Videtur autem naturam Holosteis dictis lapidibus, qui in terra arenosa in Palatinatu effodiuntur, proximam habere, & lapidi quem ego ab odore Cydoniten nomino.Ga naar margenoot+ Superstitiosè quidam aduersus quemcunque morbum aegroti cuiusuis, propter quem expresso ipsius nomine è speluncapetatur, salutarem esse putant. Lucernae in pharmacopolio venire solet, pollinem eius Chyrurgi vlceribus desiccandis inspergunt. Ga naar margenoot+Sunt qui nutricibus ad augendam lactis copiam, pollinis huius dragmam exhibeant, è iure, ni fallor: Potest autem commodius ex lacte amigdalarum, cui immixtus hic pollen aliquot horis fuerit, colato propinari, cum pauco saccharo & aqua feniculi. Aiunt autem mammillas euidenter hoc auxilio turgere & repleri lacte. Ga naar margenoot+Praeterea à docto quodam viro, nuper proditum inuenio lac lunae in profluuio sanguinis vtiliter dari tanquam somniferum, idque sibi experimento constare. Quod ad nomen priscum, ego aut ipsum Morochthum veterum esse aliquando putaui, aut easdem certe illi facultates esse. Sed amicus quidam rerum fossilium omnium cognitione clarus Margae friabilis genus esse vult. Hactenus Gesnerus. Meo iudicio, quia agarici colorem habet, vt narrat Gesnerus, easque omnes facultates quae Galactiti tribuuntur, potius Galactites veterum dum lapideam habet duritiem videtur. Nam si mollior sit rectè ad margae species referrem. Non puto enim Morochthum, Galactiten & Melititen sapidem, aliud esse quam margam induratam ac lapidis speciem praese ferentem. Verum aliis hac de re, si sit aliud iudicium, non repugno. |
|