Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Morochtho lapide. Cap. CCXXVIII.MOllis est hic lapis, alias Leucogea, Leucophragis, Galaxias aut Graphida, quia vsum calami scriptorii praestat, appellatur. Georgio Agricola teste nascitur in Saxonia & prope Hildeshemium vbi Milchstein vocatur. Dioscorides in Aegypto reperiri asserit, itaque ad lineas vestes dealbandas, quia tener est facileque in liquorem soluitur vtilem esse scribit. Ga naar margenoot+Ac prÄ™terea poros corporis reserare, ac imprimis conferre sanguinem expuentibus caeliacis, iisque quibus vesica dolet, si ex aqua propinetur. Ga naar margenoot+Ad fluxus matricis cum lana pessi forma imponitur. Commiscetur etiam colliriis ad cauitates oculi explendas, lachrymasque sistendas cerato admixtus cicatricem promouet, exiccantem enim, sed vix adstringentem habet sine morsu facultatem. Ga naar margenoot+Reperiuntur in Saxonia Morochthi duri & in fossa arenaria Hildeshemiana qui nigri sunt & lacteum succum emittunt. Hi Germanicè ein Schvvartzermilchstein vocantur. Variat enim colore hic lapis, nam aliqui subuirides, nigri & mellei sunt coloris. Ga naar margenoot+Si differentia statuenda sit inter Morochthum, Galactiten, & Melititen. Morochthus lacteum succum edit absque mellis dulcedine deinde neque albus, neque cinereus est. Galactites vel albus vel cinereus, lacteum succum absque mellis sapore emittit. Melitites vario colore lacteum succum, sed melleo sapore promit. Reperiuntur etiam morochthi in Apennino, Lunensi regione & Aethruria, vbi pictores & mathematici ad lineas ducendas eo vtuntur. Niter dum durior est saponis aut gemmae instar, lineasque notat siccus non madefactus. |
|