De Trochite & Entrochio. Cap. CCXXVII.
CVm Iudaico lapide cognationem habet Trochites, Germanicè Spangestein aut rederstein, quia rotae aut tympani refert figuram, appellatus. Pars eius rotunda leuis est, vtraque vero plana habet modiolum, à quo, vt in rotis fieri solet, radii eminentes ad extimam orbis partem ita procedunt, vt inter illos striae fiant. Fractus lapis Iudaici instar nitet & leuis est. Frangitur autem, vt ille in obliquum, longum & latum. Ex trochitis nondum separatis constat Entrochos, ita vt plurimorum Trochitorum sit coniunctio. Coniunguntur autem inuicem suprapositi tam eleganter, vt arte videatur coniunctio facta. Nam radii vnius alterius strigiis inseruntur, quemadmodum in commissuris cranii humani videre licet. Interdum viginti hoc modo committuntur. Dum aequaliter teres est Entrochos radios eminentes habet & cingulum, dum inaequaliter mediaque pars tumet, & extrema strictiora sunt, similes habet radios, vel nullos, & tum cingulo plerunque caret. Differt colore Trochites vnus ab alio. Nam reperiuntur albi, cinerei ac lutei. Differunt etiam magnitudine. Maximus latus est digitum transuersum, crassus tertiam eius partem, aut amplius. Reperitur in Saxonia ad Hildeshemium vltra montem Mauricii in commissuris marmoris, in cinereo candidi & in terra glutinosa, item in Italia, & prope arcem Spangenberg in monte eiusdem nominit, à quo credibile est lapidi nomen datum esse.