Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 204]
| |
ob quam rem tenebras pupillis obuersantes expurgat. Galenus inquit quia acrem habet facultatem tantum adhiberi ad purgandum & abstergendum quae pupillam offuscant absque phlegmone. Ex quibus sunt cicatrices recentes, quas attenuare potest, sed & oculorum vngues pterigia vtique si non admodum duri fuerint. Hermolaus Thyiten à θύα quod mortarium significat deduci putat; & ab Hyppocrate Acone, quia cotes ex eo fiebant dictum aliqui opinantur. Dubitant etiam aliquinum hic sit lapis quem Itali verdello vocant & quo aurum affrictu examinant. Inueniuntur in fluminibus quibusdam lapides virides succum lacteum remittentes, quos quis verum Dioscoridis Thiyten vocare posset. |
|