Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe sarcophago & Asio seu Assio lapide. Cap. CCXX.SArcophagi vulgo hi lapides vocantur quibus mortuorum sepulchra teguntur. Verum hoc loco veterum sarcophagum describo seu Assium lapidem qui in Asso Troiadis carnem exedens reperitur, de quo sequentia Plinius lib. 36. cap. XVII. In Asso Troiadis sarcophagus fissili vena scinditur. Corpora defunctorum condita in eo absumi constat intra quadragesimum diem exceptis dentibus. Eius generis & in Lycia saxa sunt & in Oriente quae viuentibus quoque adalligata erodunt corpora. Ga naar margenoot+Mitior est autem seruandis corporibus nec absumendis chernites ebori simillimus, in quo Darium conditum ferunt: Parioque similis candore & duritia, minus tamen ponderosus, qui porus vocatur. Assius gustu salsus podagras lenit, pedibus in vase ex eo cauato inditis. | |
[pagina 199]
| |
Praeterea omnium crurum vitia in iis lapidicinis sanantur, cum sn metallis omnibus crura vitientur. Eiusdem lapidis flos appellatur in farinam mollis ad quaedam perinde efficax. (pro appellatur, legerem praeparatus). Est autem similis pumici rufo. Ga naar margenoot+Admistus aeri Cyprio mammarum vitia emendat; pici autem resinaeve strumas & panos discutit. Ga naar margenoot+Prodest & phtisicis linctu, cum melle vetera vlcera ad cicatricem perducit, excrescentia erodit, & ad bestiarum morsus vtilis. Repugnantia curationi suppurata siccat, fit &; cataplasma ex eo podagris, misto fabae lomento. Hactenus Plinius. Galenus Assium lapidem ait esse non durum, sed laxum, friabilem consistentia & colore quasi Tophi. Innutriri ei quiddam farinae tenuissimae adsimile, qualis in pistrinorum parietibus adhaerere visitur, quodpetrae Asiae florem vocant. Esse vero subtilium partium, vt sine morsu carnes nimis molles & fluidas eliquet. Petram vero in qua nascitur similem, sed infirmiorem vim habere: salsedinem quandam in gustu florem participare. Ga naar margenoot+Dioscorides Assium inquit seligendum colore pumicis leuem, fungosum, friabilem habentem venas luteas ad imum actas. Eius flos salsugo subflaua est, summo lapidi insidens, tenuis nunc alba, nunc instar pumicis ad luteum vergens, linguam aliquantulum mordens. Authorum praecedentium testimonio Assius lapis detergentem, exiccantem, leuiter exedentem & discutientem habet facultatem, proculdubio propter nitri & salis aluminisque mixturam qua constat. Ga naar margenoot+Hodie vix dignoscitur Assius lapis. Mathiolus circa Tridentum in Vitrioli minis prope montem Liueginem reperiri existimat: propterea quod notae conueniant. Reperitur enim ibidem lapis leuis pumicis instar spongiosus, frangibilis, venisque luteis. Alii Germanorum tophum aut illi admodum similem, cum qui reperitur in Ilua, & vbi alumen fossile & calchanti vena foditur, colore candido instar sacchari, venis vel maculis luteis, gustu subastringente, & linguam modice mordente, iterum eum qui ibidem sine maculis luteis, pumici similis, fungosus, cum superficie sali simili, sed lapidosa & insipida inuenitur, esse existimant. Vel etiam eum qui durior est, venis se intersecantibus in profundum, quique exterius in tenuem farinam candidam soluitur modice mordentem qui eius flos est. Non emanat autem flos luteus nisi ex habente maculas luteas, cuius sapor etiam est efficacior. Hi profecto lapidos omnes qui alumen nitrum & sal in se continent ac leues & spongiosi sunt, non ineptè pro Asio lapide haberi possunt, praesertim quod propter praedicta mineralia iis contenta easdem facultates quae Assio ab authoribus tribuuntur, habeant. |
|