Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Poro, Topho aliisque lapidibus pumici cognatis. Cap. CCXIX.POrus veltophus Graecè πῶρος dicitur, Germanicae Topffstein vel tug stein. Ga naar margenoot+Asper est, facileque in arenam resoluitur, scaber natura, sortassis lapis sabulosus Thomae Erasti est, qui prope Heidelbergam inuenitur, & ad Podagram ab ipso praedicatur. Ga naar margenoot+Porum Plinius lib. 36. cap. 17. cherniten vocat, sed sarcophagi species est. Ad pumicis & Tophi speciem proxime accedit salis spuma, quae dum patinae aqua salsa plenae ebulliunt illa effluxa coire in tophum solet. Tales tophi in salinis Burgundiae & ad Oeni vallem colliguntur. Fistulosi ac spongiosi Halae in valle Oeni Saltzzepflein vocantur, albissimi sunt. Burgundici duriores, grauiores, solidioresque lapidis fere instar colore minus albo & interdum subrubente, ab incolis Salegre appellantur.Ga naar margenoot+ Hi tophi auiculis quae in caueis aluntur, exhibentur: quia eius vsu recreantur cum alio sale pereant. Quod sane mirum, nullo manifesto discrimine inter hoc sal & reliquum apparente. Ga naar margenoot+Ad tophi vel pumicis genera referri potest Acopis Plinii nitro similis, pumicosa, aureis guttis stellata, quae fortassis lapis ille est qui in Ilua & alibi vbi alumen fossile & chalchantum effoditur, reperitur. Sed hunc lapidem quidam Assium putant, qui etiam pumici similis est. In Tmolo monte gignitur lapis pumici similis rarus inuentu, qui quater in die colorem mutat, Plutarcho teste, vbi Pactoli fluuii mentionem facit. Ga naar margenoot+A Pumice non multum distant, spuma maris halosachne Alcionium petreum Adarces & Paretonium, sed quia ad terrae genera paulo indurata commodius referuntur, illorum descriptionem in alium locum reseruo. |
|