habet absque solida compage, ac lineis albis cadmiae instar distinctus est, caeteris praefert. Vim habere ait astringendi, expurgandi, & crustas inducendi, lauarique vt cadmia, vsumque eius esse siue crudus siue combustus sit. Galenus oculis vtilem facit, item ad vlcera & scabritias. Hodie ignotus est hic lapis, quia tamen tingendis vestibus vtilis fuit olim, aliqui chalchanti glebam, quae ad tingendum vtilis est Phrygium esse lapidem opinantur, huiusmodi glebae pallent, candicant, virescunt, aut cinereae sunt, pallescentem habeo quae astringit & mordicat vt chalchantum, ac propterea iisdem viribus praedita est.