Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Gypso lapide. Cap. CCXVI.GYpsum propriè dicitur calx ex lapidibus quibusdam vstis, sed exigua & breui vstione. Lapides autem illivnde gypsum fit alabastro nonsunt dissimiles, à Gallis gypsum du plastre ou du gyps vocatur, Germanis spat vel gyps, ab Italis gesso, ab Hispanis yesso. Reperiuntur huiusmodi gypsi lapides variis coloribus, qui tamen vsti albi redduntur. Vulgares illi lapides qui alabastri nomen habent, & vnde vascula fiunt, facillimè in gypsum vstione vertuntur. Huiusmodi in Mysnia, comitatu Burgundiae, ac in agro Volaterano inueniuntur, splendent & leuorem suscipiunt, tantumque deest durities vt inter nobilia marmora sint. Gypsum adstringit, emplasticum est & obstruit. Ad sanguinis eruptiones impositum conuenit, citissimè enim postquam madefactum est lapidescit, ideoque etiam potum strangulat.Ga naar margenoot+ Quod vstionem non est expertum ex oxicrato impositum repercutit. Ga naar margenoot+Maximi vsus est ad statuas ingentes & leuissimas faciendas. Nam ex lana vel stupa linea aut canabina vel foeno semiformatae statuae gypso humido & molli obducuntur, vt tenuem crustam nanciscan- | |
[pagina 197]
| |
tur, deinde formantur. Formatae ingenti mola muroque exigua portiuncula annexae, spectatorem in admirationem trahunt. Cum polline lapidum duriorum, plumbi puluere, & lacte in veros lapides transit, ac si colores adiiciantur marmor pondere, nitore & colore imitatur quam proximè. Pictoribus etiam gypsum inseruit, eo enim colores commiscent, ac ex massa penicilla duriora conficiunt, quibus absque alio humido quaeuis pingunt; hoc vocant siccis coloribus pingere. |
|