Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Selenitide ac lapide speculari. Cap. CCXV.SElenites à Luna nomen obtinet quod decrescente vel accrescente Luna augeatur vel minuatur, à Romanis olim Lunaris gemma vocabatur. Nam Selenites inter gemmas ponebatur. Plinius ex candido translucere melleo fulgore, imaginem Lunae continere, eamque reddere in dies singulos crescentis minuentisque numero, nascique in Arabia scribit. Alii lacteo colore esse, noctuque non solum lucere, sed loca proxima illustrare affirmant. A Galeno haec gemma Aphroselinites, quasi Lunae spumam dicas, vocatur. Dioscorides Selenitem vocari scribit, quia noctu inuenitur plenus Luna crescente. Albertus tradit nasci in quodam genere testaceorum in India, Perside & Arabia. Ego neque Seleniten neque alium lapidem noctu lucentem vnquam vidi, nec neotericorum aliquem deprehendi qui verè ostendere potuerit quaenam fuerit veteribus Selenites gemma. Ga naar margenoot+Nonnulli existimant margaritas esse, quod Garsiae ab Horto medici proregis Indiae testimonio plenè reperiantur crescente Luna, ac post plenilunium si capiantur cum tempore, minuantur & decrescant, vt econtra si ante capiantur in eodem statu permaneant. Deinde quod candidae & leues sint ac in iis corniculatae Lunae imago (postulante id propter corporis vmbram & subiecti corporis reflectionem spherica figura) appareat, cui accedit quod ad comitiales propinetur, & à mulieribus ad pericula euitanda gestentur; vt olim Selenites. Verum quia à nullo veterum, neque à Plinio margaritas hoc nomine appellatas deprehendo, aliam gemmam Selenitis nomine notatam fuisse non dubito. Recentiores lapidem Specularem, quem Germani vnser lieben Frawen eys appellant, Selenitem statuunt. Quod facilè Lunae imaginem in se recipiat, variisque modis visui offerat. Lapis hic crystalli instar pellucidus est, ac in bracteas tenuissimas scinditur omni papyro vulgari tenuiores, nec propterea diaphanitatem amittit. Ga naar margenoot+Aliqui alumen Scaiolae vocant, cum tamen alumen non sit, neque eius saporem habeat. In igne in puluerem candidissimum facile vertitur, quo mulieres ad faciem dealbandam & rugas depellendas vtuntur. Ad quae commodior est hic lapis, si in liquorem soluatur, vt in capite de Talco explicaui. | |
[pagina 196]
| |
Ga naar margenoot+Tener est hic lapis, flexilis ac in gypsum facile excoquitur. Laternis & fenestris conficiendis inseruit vitri instar. Maxima eius quantitas in Moscouia inuenitur, item in Hispania, Cypro, Cappadocia, Sicilia, Africa, in agro Bononiensi, in Thuringia, Saxonia, Marchia, in Misnia ad Salam aliisque locis Germaniae. Ga naar margenoot+Reperiuntur speculares lapides variis coloribus, mellei, nigri, & fusci, saepeque saxo marmoreo implicantur, aliquando laterculis distinguuntur, aliquando sexangula figura excrescunt, vt crystalli videantur. Ex omni lapide speculari si vratur, gypsum fieri potest. Plinius de lapide speculari sequentia scribit. Specularis vero (quoniam & hic lapis nomen obtinet) faciliore multo natura finditur in quamlibet tenues crustas. Hispania hunc olim citerior tantum dabat: nec tota, sed intra centum millia passuum circa Segobricam vrbem: iam & Cypros & Cappadocia, & Sicilia, nuper inuentum Africa: postferendos omnes tamen Hispaniae & Cappadociae mollissimis & amplissimae magnitudinis, sed obscuris. Sunt & in Bononiensi Italiae parte, maculosi complexu silicis alligati, quorum tamen appareat natura similis eis, qui in Hispania puteis effodiuntur profunda altitudine. Nec non & saxo inclusus, sub terra inuenitur extrahiturque aut exciditur. Sed maiori parte fossili natura, absolutus segmenti modo, nunquam adhuc quinque pedum longitudine amplior. Humorem hunc terrae quidam autumant cristalli modo glaciati, & in lapidem concrescere manifestè apparet: quod cum ferae decidere in puteo tales & medullae ex ossibus earum in eandem lapidis naturam post vnam hyemem figurantur. Inuenitur & niger aliquando. Sed candido natura mira, cum sit mollitia nota, perpetiendi solis rigorisque, nec senescit si modo iniuria absit, cum hoc etiam in cementis multorum generum accidat. Inuenere & alium vsum in ramentis quoque circum maximum ludis Circensibus sternendi, vt sit in commendatione candor. Hactenus Plinius lib. 36. Natur. Hist. |
|