Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Talco. Cap. CCXIV.Ga naar margenoot+TAlcum Germanicè Talck, à nonnullis stella terrae appellatur, quod stellarum instar argenteoque nitore splendeat. Ga naar margenoot+Putant nonnulli veterum fuisse argyrodamantem, quia ignis iniuriis resistit, lapidi speculari simile est Talcum: item Schisto, à quo distat non solum colore, sed & quia non in rectas laminas scinditur, flexiles enim sunt & vario modo complicatae. Ex tenuissimis laminis argenti emulis constat, igni resistit in eoque perenne est. Nam neque funditur, neque comburitur, neque colorem amittit: propterea elychnia ex eo complicata fiunt, vt ex amiantho lapide. Talcum plerunque candidum & argentosum habet colorem. Ex eo chymici eliciunt oleum ad aes dealbandum, ac figuli fictilib. eius opera argenteum dant nitorem. Ga naar margenoot+Talco vtuntur etiam mulieres ad faciem eximiè dealbandam, in liquorem prius soluendo. Contunditur in pollinem tenuissimum pistillo ferreo, postea forti ollae committitur, operculo addito, ferreis deinde filis ligatur, figulari creta illinitur, in Sole triduo siccatur, ac tandem furno vitriariorum, vbi maximae flammae sunt, imponitur. Post triduum aut quatriduum eximitur, vas frangitur, & si in calcem redactum sit, seruatur, sin minus, repetitur labor donec perfectè calx dealbuerit. Postea super marmor porphyreticum accommodatur, humidissimoque loco relinquitur donec in liquorem soluatur ad praedicta vtilem, Ioanne à Porta teste. Ga naar margenoot+Alii ad praedictum vsum Talci pollinem cum cochleis ollae immittunt, vt Talcum de- | |
[pagina 195]
| |
uorent, vbi deuorarint cum testis tusas vitro imponunt, ac ab iis aquam extillant pro mulierum mangonio, vt dixi. Auicenna authore, Talci lapis periculosus est si deuoretur, propterea vt soluatur eget magna industria. Frigidum est Talcum in primo, siccum in secundo gradu, astringit, retinet sanguinem, prohibet abscessus mamillarum & testiculorum, & quae post aures fiunt. Infunditur dysentericis, ad sputum sanguinis, fluxum menstruorum & haemorrhoidarum datur cum aqua plantaginis. Talci genera variis coloribus distingui possunt. Reperitur genus quoddam crustosum & fragile in colle petrae sanctae, quod ignis non absumit ac aliqui Galaicon Plinii putant.Ga naar margenoot+ |
|