De Pumice. Cap. CCXVII.
PVmex Virgilio lapis bibulus item spongia vt & Vitruuio quod spongiae instar fistulosus sit dicitur. Lapis est erosus spongiosusque, exiguis cauernulis seu foraminibus plenus Graece κισσηρὶς quod veluti à vermiculis, qui κιὲς dicuntur, sit exesus, ἀλκυόνιον à Theophrasto vocari putant, quod è marina spuma coactus sit, Germanicè Bynstein, pins Kratstein, quia in Balneis eo ad cutim fricandam vtuntur dicitur. Gallice pierre ponce, Italice pumice, Hispanice piedra espongia. Pumicis nomine etiam appellantur erosa saxa, in aedificiis quae musea vocant Dependentia ad imaginem specus arte reddendam, talia inueniuntur prope Rotwilam ad Neccarum.