Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijNatura, vsus & facultas Aetitis. Cap. CXCVIII.Ga naar margenoot+AETites partum promouet & foetum retinet. Vt foetum retineat brachio, vt vero partum promoueat femori alligatur. Trahere enim ad se partum experientia, & testimonio multorum medicorum clarum, notumque est. Proinde si partus exciderit statim amouendus lapis, ne matrix etiam excidat, vt, Valeriola teste, Valentiae coniugi Ponsoni Ionberti contigit, quae obliuioni tradens lapidem femori alligatum elapsa matrice extincta est. Ga naar margenoot+Tritus lapis ceratoque exceptus epilepticos paroxysmos lenit. Argilla vel marga lapidi inclusa terrae sigillatae facultatem obtinet. Ga naar margenoot+Lota enim pesti febribusque pestilentibus correptis, cum aqua acetosae propinata, auxilio est. Sudore enim malum omne expellit, ac cor recreat: quinetiam obseruaui in nonnullis aluum mouere. Ga naar margenoot+Ad venena danda cum vino, dysenterias malignas aliosque alui malignos fluxus compescit. Ga naar margenoot+Carbunculos pestilentes pota cum vino, oligophoro ac spiritu vitrioli discutit, ac cor ab omni labe tuetur. Serpentes etiam arcere creditur, obque hanc causam etiam ab aquila expeti, vt nempe pullos tueatur. Gestatus amorem & diuitias augere, praeterea inuictum omnibusque gratum gestantem efficere, ac comitiales paroxysmos prohibere, traditur. Ad furem deprehendendum, Dioscoride teste, olim panis Aetitis puluere commixtus suspecto porrectus fuit. Ga naar margenoot+Qui si criminis conscius erat eum deglutire non poterat, Bellonio teste, libro 20. Obseruationum, capite decimo tertio, adhuc hodie in eum vsum lapide hoc Graeci vtuntur, sed variis adhibitis superstitionibus. Dum enim deprehendere furem volunt, omnes | |
[pagina 188]
| |
suspectos aduocant, atque massam pinsunt sine fermento, variaque verba admurmurant, deinde ex massa panes oui magnitudine conficiunt, singulisque qui conuenerunt ternos deuorandos nullo potu addito praebent. Tum fur tertium deuorate non potest, ac parum abest, si conetur, quin stranguletur. Monachi Graeci id pro secreto habent. Sed huiusmodi quid si contingat tantum furi, spiritu maligno cooperante fieri non dubito; proinde ab homine Christiano scrutinia similia reiicienda tanquam superstitiosa sunt. Creditur etiam si patinis venenum continentidus supponatur aetites, ferculum in quo est, deuorari non posse. |
|