Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijGenera & vbi nascatur Aetites. Cap. CXCVII.PLinius in quatuor genera distinguit. In Africa nascentem pusillum ac mollem, intra se & velut in aluo habentem argillam suauem, candidam, friabilem, quem foeminei sexus putant. Marem autem qui in Arabia nascitur, durum, gallae similem aut subrutilum, in aluo habentem durum lapidem. Tertius in Cypro inuenitur, colore illis in Africa nascentibus similis amplior tamen, atque dilatatus, caeteris enim globosa facies. Habet in aluo arenam iucundam & lapillos, ipse tam mollis, vt etiam digitis frietur. Quarti generis Taphiusius appellatur, nascens iuxta Leucadem inuenitur in flumini- | |
[pagina 187]
| |
bus candidus & rotundus. Huic est in aluo lapis qui vocatur callimus. Ga naar margenoot+Ego tantum tria genera deprehendi. Primum genus exterius scabrum non leue est, colore vario plerunque tamen pullo nigricante. Hoc lapidem callimum dictum, dumque pulsatur, sonantem in se continet. Secundum cinerei coloris est, ac in se argillam vel margam continet, quae alba, flaua, rubra, ceruleave interdum est. Cortex eius exterior scabra ex arena crassiore silicumque particulis facta vel constructa videtur. Tertium priori simile terram in se coloribus variantem concludit. Has duas postremas species Germani Klapperstein vel Erdstein vocant, ac ab aliis Geodis nomine appellantur. Secundum genus quia agitatum & commotum argillae sonum prodit, ad Aetitis genera aptius cum Plinio, quam ad Geodis refertur. Primi generis aetites raro pruni vel armeniaci mali magnitudinem superat. Posteriora duo genera pugni saepe magnitudinem aequant. Primum genus orientale est, quanquam etiam in Apulia reperiatur: Reliqua duo etiam in Germania inueniuntur propre Hildeshemium in Misnia prope Dresdam, ac non procul Chemnicio, deinde in Bohemia duobus à Pilsna miliaribus. Hi plerunque in torrentibus decedente aqua reperiuntur. Habet etiam Silesia ad pagum Smotsteifen territorii Leobergensis, item ad Goldbergam in Lygiis hos lapides. |
|