Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe dignitate, electione, precio & adulterio lapidis Bezoar. Cap. CXCIV.PRopter admirandas quibus pollet aduersus venena lapis bezoar facultates, magni fit à principibus, ac in summa non solum est authoritate, sed precio. Solet enim hoc anno 1600 (nam olim in India ipsa, longe pluris vendebatur,) ad pondus in inferiori Germania drag. vnam pendens Orientalis, duabus ducatis vendi, in Germania superiori quatuor.Ga naar margenoot+ Occidentalis vero dimidiato precio. Dum magni sunt quia rari & à principibus ad ostentationem desiderantur, intenditur ad libitum venditoris, precium. Ga naar margenoot+Eligendi sunt qui ex capriceruis pascua in montanis habentibus extracti sunt. Nam qui ab iis qui in planis locis degunt eximuntur, viribus prorsus carent quod herbis salutiferis non pascantur vt illi qui victum in montanis quaeritant & aromaticarum herbarum copia saturantur. Proinde Malacenses vilipenduntur: capriceruos enim in pascuis ad lanienam alunt. Persici verò in precio sunt quod in montanis degat. Praeter haec lapidis substantia, color & forma diligenter examinanda est. Nam ii laudantur maximè qui è nigro seu rauo colore virides videntur, & quorum puluis subuiridis est. (Mathiolus tamen flauescentes laudat.) Deinde qui ablata crusta superiori inferiorem splendentem habent ac in meditullio concaui sunt, aut arenam lapidi substantia similem, sed ad venena efficaciorem continent, quique praeterea ad linguam aut in aqua liquescunt nihilque arenosum habent. Qui has notas habent sinceri & orientales iudicantur. Nam occidentales subcinereum habent colorem, neque ita vt praefati splendent, crustas etiam habent crassiores & gypseas. Sinceros Indi flatu dicuntur probare ac lapidem manu compressum, continere, per quem si flare possint eum adulterinum iudicant. Alii eum factitium indicant in cuius meditullio vel palea vel herba reperitur. Verum id signum à multis tanquam (cum potius probi lapidis indicium sit) reiicitur. Semen aut granum in meditullio, supra quod Indi lapidem formant, adulterium arguit. Ga naar margenoot+Crustarum vero splendor noni ab omnibus pro indubitato legittimi lapidis signo habetur. Si calce vina aqua admista vngatur lapis ac illa paulo post flauescat, legitimum lapidem multi iudicant; alii chartam creta fricant, deinde supra cretam lapidem fricant, si fricationis linea viridis appareat, le- | |
[pagina 186]
| |
gitimum lapidem arbitrantur. Nullum tamen certius probitatis indicium, quam si venenum homini aut cani detur & oblato puluere euadat. Quis enim montanum à palustri, aut adulterinum à legitimo (quem Indi imitari posse exactè dicuntur) distinguere melius quam effectu, qui à tota lapidis essentia manat, potest. Quisquis enim praecipuas notas habet, & venenis omnibus aduersatur, is profecto legitimus & sincerus censeri debet. Quibus autem modis imitari quis hunc lapidem possit, hic docere nolo ne fraudis occasio impostoribus detur. |
|