Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 182]
| |
occidentale quod ex America & Peruuia adfertur. Vterque lapis omnium authorum testimonio in animalis corpore gignitur: Verum diuersa authores statuunt animalia. Nam Arabes medici in capriceruo reperiri hunc lapidem ante quingentos annos Rhasis testimonio scripserunt. Neoterici nonnulli in Persarum Pazan id est hirco, vnde nomen Bazar accepit, generari asserunt. Alii in syluestri capra inueniri produnt. Alii, sed ridicule, cerui lachrymam induratam putarunt, Christophorus à Costa qui Indica simplicia descripsit, lapidem Bezoar in ventriculo animalis hirco similis, arietis praegrandis magnitudine, colore rufo, vti cerui propemodum, agilis & acutissimi auditus, à Persis Pasan appellati, quodque variis Indiae prouinciis, vti in promontorio Comorin, & nonnullis Malaccae locis tum etiam in Persia & Corasone, insulisque quae à vacca cognomen adeptae sunt, inuenitur, generari scribit. Carolus Clusius animal ex cuius ventriculo bezoar lapis eximitur cerui fere magnitudine & agilitate, sed cornib. in dorsum reflexis & corporis forma capreis fere simili, quam ob causam capra montana vocatur, tamersi Clusii iudicio cerui capra potius dici debeat, esse notauit, ac insuper scribit hoc animal in India supra Gangem, montib. Chinarum regioni finitimis, pilo breui, & colore vt plurimum cinereo & rufo, reperiri. Ex quibus omnibus authoribus colligi potest animal hoc quod lapidem Bezoar orientalem fert, caprae syluestris cornutae quandam esse speciem, quae non procul à figura cerui discedat; vt popterea non incommodè à nonnullis cerui capra appelletur. Cornua habere dicitur duo ex fusco colore nigra & fere recta, leuiaque non absque giris & nodis caprearum quam Germani Gemsen vocant, cornibus satis similia. Quod vero occidentalem lapidem profert aliud prorsus (etiamsi fortassis non dissimilem priori habeat formam) animal esse constat, propterea quod cornua nulla vt cerui capra habeat. De hoc nobilis quidam ad Nicolaum Monardem (vt ipse in suo libello de simp. Medicam. testatur) his verbis scribit. Formam animalis ex quo lapis Bezoar extrahitur in tuo libro describis. Ea diligentius perpensa, animalium genus quoddam in istis montibus frequens inuenimus, valde simile iis hircis (nisi quod cornubus orbum est) quos in Orientali India reperiri tradis. Rufi sunt coloris magna ex parte, & herbas salutiferas depascuntur, (quarum magna est copia in montibus vbi ista animalia degunt) ita fugacia vt solo tormentorum aeneorum ictu adsequi possimus. Ex collatione istorum authorum videtur forma animalis eadem, nisi quod orientale cornua, occidentale non habeat. Ante aliquot annos incertum fuit in qua parte corporis vnde & quomodo generentur hi lapides: Ga naar margenoot+Verum nunc attestantibus iis qui multotios haec animalia secuerunt ac ex iis lapides exemerunt, gignuntur in receptaculo quodam seu marsupio fasciae modo confecto & villosa carne constante duorum palmorum longitudine, & trium fere vnciarum latitudine ipsi ventriculo parte interiore adhaerente. In hoc marsupio depastae herbae recipiuntur, donec ruminatae in ventriculum traiiciantur, ac in eodem generati lapides, eo ordine & modo dispositi depraehenduntur, quo nodi qui anteriorem tunicae partem occludere debent, ita tamen vt semper alius alio maior sit. Materia vnde lapis | |
[pagina 183]
| |
generatur herbarum est succus viscosus & terrestris, aut si mauis dicere terrestris herbarum succus in humorem resolutus: Ga naar margenoot+Quae si aromaticae & salubres fuerint lapidis augent vires, si insipidae vt gramen, lapidem nullius facultatis proferunt. Quod Indis optimè notum est. Nam animalium in planis locis degentium lapides floccifaciunt tanquam ad rem medicam inutiles. In montanis vero degentium ad venena aliosque morbos difficillimos sanandos in maximo habent precio. In montibus enim herbis odoriferis ac quae ad varios morbos vtiles sunt, victitant. Generatur autem lapis in marsupio praedicti animalis succo herbaceo ac terrestri à tenuioribus partibus secreto. Cui dum portio succi terrestris ipsius animalis accedit, paulatim humido expresso concrescit in lapidem terrestrior pars. Quae, si similis succus non statim sit prae manibus, leuore obducitur, lapilli formam induit & quandam in extima sui parte spolituram recipit. Huic accedens postea circumquaque (absolutis naturae coctionibus) noua materia, noua crusta inducitur, crassa vel tenuis pro affluentis materiae quantitate; quae iterum exiccata & indurata, alia crusta obtegitur; idque toties à natura fit, donec ad iustam quantitatem venerit lapis, aut materia augendo lapidi idonea non amplius à natura suppeditatur. Nam aliquando excrescit hic lapis ad oui anserini quantitatem; Qui primo exiguam habuit quantitatem dum crescit, vt dixi, crustis accedentibus vti ceparum radices, vniones & testes concharum margaritiferam, paulatim augetur in dicto marsupio donec intereat animal. |