De lapide Bezoar. Cap. CXCI.
BEzoar lapis à vocabulo Pazar Persico, vel Pazan, quod hircum notat, nomen habet, vel à Beluzaar Hebraico & Chaldaico vocabulo, quod dominum veneni significat, Bel enim dominum Chaldaeis significat & zaar venenum quod iste lapis ita domat & superat, vt propterea ab hoc lapide praestantissima quaeuis ad venena medicamenta Bezoardica per antonomasian vocentur. Lapides isti forma sunt varia, oblonga, orbiculari, modo compressa aliquantulum vel inaequali, modo renis aut castanei forma, eaque semper obtusa non in cuspidem desinente. Color eis nunc niger, nunc subcineritius, interdum flauescens & subuiridis, sed plerunque pullus, spadiceus, rauus aut ex viridi nigricans. Constat lapis ex tunicis siue crustulis modo crassioribus, modo leuioribus, aliis alias complectentibus, vt in coepis videre contingit politis interdum & splendentibus, semper magis iis quae subeunt, nonnunquam aliquantulum scabris, extima praesertim parte & reliquas complectente, vt in vesicae & renum calculis videre licet, saepe laminae seu crustae fractae apparent, vt in meditullio herba aut festucae fragmentum quae lapidis generationi basin praebet, appareat, & conspectui se praebeat. Habuit Imp. inuictiss. Rudolphus II. Dominus meus clementissimus, oui anserini magnitudine; aut paulo maiorem lapidem Bezoar, è quo poculum dum confici iussisset, in ipsius meditullio herbae eximiè redolentes (circa quas crustae & laminae superinductae à natura fuerant) repertae fuerunt. Aiunt interdum meditullium concauum esse, vel in eo puluerem reperiri, eumque legitimi lapidis notam esse asserunt. Leuis est hic lapis & blandus, vt alabastri modo abradi possit, & in aqua haerens, aut etiam ad linguam facile liquescat.