Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe lapide Tuberonum. Cap. CXC.LApis Tuberonum in capite piscis Tuberon reperitur, albus est, magnus & ponderosus, vt interdum duas libras pendeat, nullius saporis, neque tam durus vt radi non possit. In capite tuberonis plerunque tres vel quatuor inueniuntur. Ga naar margenoot+Huius lapidis puluis vtilissimus fertur ad nephritidem & vrinae difficultatem, renumque & vesicae calculos deturbandos. Pisces tuberonis in mari Indico ferreis hamis capiuntur maximi, validissimi, pugnacissimi & truci aspectu, cum lupis marinis assidue praeliantes. A Theueto lib. sing. cap. 71. Manati vocantur vtri similes, duos tantum pedes rotundos quibus natant ad humeros habentes, & in singulis quatuor vngues elephantinis similes: ab vmbilico ad caudam vsque gracilescunt teterrimo aspectu, capite bubalino, sed macilentiore ore, mento vero crassiore, oculis admodum exiguis pro corporis mole, quae interdum viginti pedum longitudine, decem crassitie est; corio denso, pilis quibusdam cinerei coloris obsito. Foeminae pariunt vaccarum modo, duoque vbera habent, quibus catulos suos lactant. Eorum caro quadrupedis potius quam piscis videtur, etenim recens vitulinam sapit, sale macerata Thinni carnem, sed sapidior est, diutiusque seruari potest. Eorum pinguedo optima, nec facile rancescit. Dubitare videtur Clusius an hic piscis à Theueto descriptus, ac in capite lapides ad calculum habens sit tuberon. Penes Lectorem sit iudicium. |
|