Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe oculis Cancri. Cap. CLXXVI.CAncrorum oculi in cancris, qui exuuias deponere volunt, forma hemispherica, circa oculos reperiuntur. Albisunt satisque duri. Imprimis ad sanguinis coagulati dissolutionem & expulsionem celebrantur. Ga naar margenoot+Tenuium enim partium ac dureticae sunt facultatis, ob quam causam vulneratis potionibus magna vtilitate adhibentur. Ga naar margenoot+Calculos etiam rumpunt, ac per vtinam expellunt, triti in puluerem redacti & cum vino diuretico propinati. A Chymicis in essentiam aut liquorem soluuntur: ita enim efficacius multorum experientia id praestant. Ratio in essentiam redigendi haec est. Ga naar margenoot+Triti oculi soluantur in aceto aliquoties distillato & acetum in dies effundatur aliudque reponatur, quoad tenuissima substantia sit exhausta quae aceto communicatur. Dum vsque ad feces veneris cessa. Collecto acero iniice parum caphurae vt defecetur. Postea distilla per alembicum & quinta essentia vna exit. Si non tota exierit, repete distillationem refuso aceto capiti mortuo trito, cum quo sine in digestione parumper. Si exiit tota acetum lentissimo balneo segrega: teliquiis affunde vini spiritum, digere & abstrahe aliquoties, tandem edulcora eam aqua stillatitia, & habebis essentiam quam in quouis liquore solues. Potes eam etiam retorta exigere forma olei. Aliter hoc modo: Ga naar margenoot+Oculos cancri minutissime triti leuigatique impone vitreo vasi & distilla. Reliquias calcina ad albedinem, vt fundus vitri excandescat. Exime & immite in acetum distillatum potens. Digere per octiduum indies bis mouendo, postea effunde, repone aliud, iterum digere, idque fac donec subtilissimam partem extraxeris. Acetum per vices abstractum per partes in alembico distilla lento igne, vsque ad liquorem crassum (alii exigunt per alembicum etiam essentiam, seu cum aceto, seu per se forma olei.) | |
[pagina 176]
| |
Hunc effunde in terreum vas vitreatum aut concham & modice diuapora ad siccitatem, quemadmodum coagulantur sales. Siccum puluerem ablue saepe cum aqua calida vt aceti acrimonia decedat. Exiccatum denuo per aliquot septimanas in cineribus, calidis detine vel reuerbera, & vertitur in puluerem albissimum qui defluit vt alkali hunc si soluas cum q. essentia circula, vt propior sit quintae naturae. Potest etiam sublimari in florem & flos circulari. Dantur huius essentiae grana tria, aut si in liquorem redacta sit, tot guttae aut paulo plures ad calculum. Ga naar margenoot+Alius modus non vulgaris mihi summopere commendatus hic est. Oculis cancri in tenuissimum puluerem redactis, ac violae inditis, suprafunde acetum terebinthinae obtura vitrum, ac per noctem supra calidos cineres digere. Sequenti die solutum effunde, aliudque affunde, idque toties donec solutos videas. Acetum collectum filtra, in balneo euapora remanebit in fundo sal oculorum cancri. Id contere marmori insperge ac in cellario relinque donec in liquorem soluatur, cuius guttae 8 vel 10. dari possunt cum aqua Raphani ad calculum, ad venena & ad symptomata quae vulneratis superueniunt impedienda & sananda. Ga naar margenoot+Fit & aliud arcanum ex oculis cancrorum pro vlcerosis & vulneratis mirabile, renouans, purgans, & mundificans omne id quod contra naturam est, quod per vulnus miro modo expellit ac foras trudit. Fit hac ratione. Resoluuntur oculi cancri cum vini essentia & spiritu spacio mensis in balneo maris. Postea in libero igne sedecim vicibus distillantur, semper fecibus exstillatum reaffundendo. Postremo in Bal. maris vini essentia sexies ab oleo extrahitur colobando, tum habetur arcanum cuius scrupulus cum Theriacae dragma vna & aquae fumariae vnciis aliquot mane & vesperi oblatus praedicta omnia & maiora praestat. |
|