Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe vmbilico marino. Cap. CLXXVII.VMbilicus marinus vmbilici humani similitudinem & magnitudinem habet, vnde nomen obtinuit à nonnullis vmbilicus Veneris, & Garmanicè ein Meerbonen, ac si dicas faba marina vocatur. Videtur diligenter intuenti conchae esse rudimentum aut concha compressa, spiras enim habet in gyrum actas colore rubello & albo hinc inde distinguitur, inferior pars plana est ac nigrior paulo superiori, ac si rubedini vmbrae color admixtus esset, aliquando purpurascit vel albicat. | |
[pagina 177]
| |
Reperitur in limacis orificio dum se hieme occludit ac ostioli vel operculi loco est, vt in vulgaribus limacibus crusta quaedam alba. Exterior pars ea est quae extuberat. Limax vulgaris huic minor est ac vmbilicum marinum ferentibus similis, nisi quod concha vmbilici marini crassa & durissima sit ac exteriorem partem habeat quasi creta obductam, interioremque margaritarum instar splendentem vt quis margaritiferam coniiciat. Cretenses hunc lapidem non vmbilicum, sed oculum marinum vocant, ac oculis gestatum prodesse autumant.Ga naar margenoot+ A Venere nomen habet quod puellis gratiam conciliare, illas amabiles, pulchras, virisque optatas reddere, illarumque morbos abigere credatur.Ga naar margenoot+ Insuper gestatus amuleti loco praecauere ab Erisipelate traditur.Ga naar margenoot+ Narrat Baccius sanguinem vndequaque fluentem mirificè sistere, & praesentaneum afferre auxilium si ex parte eius plana & auersa, cum saliua hominis fronti applicetur.Ga naar margenoot+ Id quod semel atque iterum Patauii se obseruasse tradit, in vetula quae per scalas in caput decidit, & plurimum sanguinis per os & nares, praesertim vero ex vulnere capiti inflicto profudit, qui cum variis adhibitis remediis sisti non posset, adhibito lapide, mox fuisse cohibitum, non sine admiratione. Ob id ait idem author à Gallis secreti loco mulieribus, nimio mensium fluore laborantibus, in puluerem tenuissimum redactum, cum aqua appropriata vel conserua aliqua vtilissime exhiberi.Ga naar margenoot+ Illos quoque qui sanguinem per interualla reiiciunt, & expuunt, manifestum ab eo percipere auxilium si puluerem eius cum pari portione cornu cerui vsti, vel corallorum rubeorum praeparatorum in ouo sorbili sumpserint.Ga naar margenoot+ |
|