Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt–
[pagina 174]
| |
De lapide Ouum anguinum appellato. Cap. CLXXIV.OVum anguinum superius inter Bufonii lapidis genera recensui, quod à multis ita vocetur. Nonnulli à serpentibus conflari existimant, forte quia à basi quae plana & leuis est quinae veluti caudae serpentum aut lacertorum versus superiorem partem elatae ac paulatim attenuatae apparent. ![]() Colorem hi lapides habent è fusco albicantem, intus sunt candidi, foris mire duri, ambiuntur enim crusta silicea, sub qua molliores sunt, formam habent hemisphericam vel lenticularem. Ga naar margenoot+Videntur isti lapides cum brontiis vel ombriis cognationem habere Plinius ouum anguinum quod ab hoc lapide differre non videtur adiectis nugis quamplurimis lib. 29. cap. 3. his verbis describit. Est ouorum genus in magna Galliarum fama, emissum Graecis. Angues innumeri aestate conuoluti, saliuis faucium corporumque spumis artifici complexu glomerantur, anguinum appellatur. Druide sibilis id dicunt in sublime iactari, sagoque oportere intercipi, ne tellurem attingat. Profugere raptorem equo: serpentes enim insequi donec arceantur amnis alicuius interuentu. Experimentum eius esse si contra aquas fluitet vel auro vinctum. Atque vt est magorum solertia, occultantis fraudibus fagax, certa luna capiendum censent, tanquam congruere operationem eam serpentium humani sit arbitrii. Vidi equidem id ouum mali orbiculati modici magnitudine, crusta cartilaginis, velut acetabulis brachiorum polipi crebris, insigne druidis. Ad victorias litium & regum aditus mire laudatur: tantae vanitatis, vt habentem id in lite in sinu equidem Romanum è vocontiis à Diuo Claudio Principe interemptum non ob aliud sciam. Hic tamen complexus anguium & efferatorum concordia, causa videtur esse, quare exterÄ™ gentes caduceum in pacis argumentum circumdata effigie anguium fecerint: neque enim cirstatos esse in caduceo mos est. Hactenus Plinius. Hunc lapidem aliqui ouum testudinis terrestris in lapidem induratum existimant. Neque adeo absurdè cum rudimenta testudinis in conuexa superficie satis aptè referat: Verum nescio cur lapis sui generis esse non possit cum variè ludat in mixtis natura. Vulgo hic lapis gestatus putatur gestantem securum reddere ne ab aere pestilenti aut à veneno inficiatur, aiuntque praesente veneno id sudore prodere.Ga naar margenoot+ Sed duriores omnes lapides & gemmae politae dum aeri com- | |
[pagina 175]
| |
mittuntur facile madent, si aer calidior sit quam ipsarum superficies. Corpus enim frigidius aerem proximum in humorem soluit: non secus ac gladii, qui in Hypocausta translati facile humidi aeris particulas ad se trahunt & in aquam soluunt. Vulgus rerum causas ignorans, effectuum causas saepe alias opinatur quam sint. |
|