De Anguium lapide apud Bohemos celebrato, quem vocant Duchanek. Cap. CLXXIII.
ANguium lapis apud Bohemos celebratur, forma est rotunda, crassitudine minimi digiti pueri sexennalis in medio foramen habenstam amplum, vt praedictus digitus immitti possit, quod altera parte latius est. Lapis colore est croceo obscuro, oculos exactè formatos in externa superficie variis coloribus ornatos viui oculi instar habens, is tamen color qui iridem referre debet ceruleus plerunque est. Bohemi conflari à multis anguibus concurrentibus putant ac singulos oculum formare. Propterea ab iis Duchanek vocatur, quasi dicas spiritalem aut ex spiritu vel flatu confectum lapidem. Existimant gestantem ab omni veneno, aere pestilenti, fascinationibus ac incantationibus immunem reddere. Verum falluntur vehementer, cum lapis iste ab illis in tanta authoritate habitus non lapis, sed vitrum sit hac forma conflatum ac mulierum verticillus, qui fusis dum fila trahunt adhibetur, vt pondere facilius vertantur ac motus diutius perseueret. Memini me ante triginta sex annos cum puer in Belgio viuerem innumeros huiusmodi verticillos apud mulieres vidisse. Caueant itaque ab impostoribus qui falsa pro veris obtrudunt imposterum Bohemi, nec sibi tam facile imponi sinant.