Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Dracontia seu Draconitide. Cap. CLXXII.DE Draconitide ita scribit Plinius lib. 37. cap. 10. Draconites siue Dracontia è cerebro fit draconum, sed viuentibus abscisso nunquam gemmescit, inuidia animalis mori se sentientis. Igitur morientibus amputant. Sotacus qui visam eam gemmam sibi apud regem scripserit, bigis vehi quaerentes tradit, & viso dracone spargere somnifica medicamenta atque ita praecidere, esse autem candore perlucido, nec postea poliri aut artem admittere. Hactenus Plinius, qui aniles fabulas potius quam veram historiam referre videtur. Albertus Magnus vanitate plenissimus maximum draconem hunc lapidem habere putat. Ga naar margenoot+Marsilius Ficinus se hunc lapidem FlorentiÄ™ ex India allatum vidisse asserit lupini magnitudine stellis quam plurimis naturaliter insignitum, qui aceto impositus in rectum & obliquum ferebatur donec aceti vapor exhalaret. Ga naar margenoot+Sed deceptus fuit Ficinus stellarum lapidem dracontiam esse putans, qui fortasse suo tempore adhuc ignotus fuit. Etsi autem dracones lapides habere possint, mihi tamen nondum visus est. Draconites fertur omnia venena, praesertim serpentum fugare. |
|